CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 358453 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/358453.

Nodus 358453 in documento sisak-epist.xml


183. 1592. travanj 19. Pračno KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/51. Izvornik. Reverendi domini patres colendissimi, orationum commendationem.

Remisimus duos currus ut mox expediatur commeatus vini et, si plures expediri possunt, mittantur. Nam nimiam nobis excutimus neque quippiam boni sperandi est. Detrectant Germani in vepribus pugnam, sed campum apertum ab hoste expetunt. In horas et momenta mille consilia vana neque stabilia. Fui heri vocatus in medium illorum: adveni neminem habere mentem. Interrogatus respondi inter alia, si diutius rem protraxentur, commeatu carebitis, cuius carentia necessum est castra solvi, quibus solutis quod atiud expectandum, quam mox hosti dare animum ad maiora patranda, imo ut subsequantur solutos milites? Maior pars laudavit consilium, alii, quos metus bellandi tenet, in varia consilia rapti et scissi tantum decreverunt ut expectentur Stirienses aut Goricienses. Hoc decreto residuum bonomm vastabitur donec hinc discesserint confusi. Perscribi certe non possunt quae aguntur et qualem afflictionem dominus Deus hoc anno clero Zagrabiensi inposuit. Excubiae nullae sunt in Wryvt: nam Czetin cum suis dispersus hinc inde discurrit neque aliquos ex suis plagis minisve ad excubias tenendas adigere potest. Omnes Zagrabienses ad Inferiorem Drenchinam locavimus et Rakovo, partem vero hic cum omnibus aliis custodio positus obprobrio plebi. Per bona nostra miser decanus cum castellano defendens vagatur, sed nihil efficit precibus, vi autem resistere non est tutum, prout domini sciunt. Qui apud nos fuerunt, referre copiosius poterunt.

Cum his reverendae dominationes vestrae foelicissime valeant orantes Deum in cilicio, cinere et ieiunio, ut malum cervicibus nostris imminens avertat. Ex Prachno ad pontem 19. Aprilis 1592. Reverendarum dominationum vestrarum servus deditissimus, Micatius, manu propria. A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patronis observandissimis. Notatum a capitulo: 1592. de statu malo bellantium.