CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 358345 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/358345.

Nodus 358345 in documento sisak-epist.xml


181. 1592. travanj 10. Tabor kod mosta KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/49. Izvornik Reverendi domini et patres colendissimi, orationum oblationem.

Per Czeztar missa accepimus et pro industria iis utemur praesente calamitoso tempore sese accomodantes. Utinam Germani abessent potius quam adessent. Dici non potest quantis nos calumniis obprobriisque ad pontem ventitantes afficiunt expectantes commeatum, sese praetendentes gratia nostri fame perituros, quibus, si meo iure uti possem, ne micam quidem darem. Tempestas hec omnia consilia pervenit. Passa vero est discessurus, nisi oppidum fecerit, ut est Drenchina. Labores quos in ponte sternendo fecimus incassum iri videmus eiusque omnem custodiam, posteaquam aliena est mos Germanorum in silvis confligere, nostrates quoque iam consternati, adeo ut quem prius animum habuerant, hunc Germanorum dissensionem deposuere. Deus ultionum dominus nisi coelesti suo consilio animos uirorumque repleverit, actum erit.

Hortatus sum generalem cum lachrimis ne pateretur tantas frustra fieri expensas, tantum commeatum, tantas direptiones, neve dimittat exercitum sine conflictu. Suasi ut ille castra sua tamdiu teneat donec reliqui rem peregerint, qui nisi facere velit, me pontem soluturum custodiasque in castrum locaturum. Petii propter Deum ne se et suos gravis armaturae hoc facto perderem; conavi efficere apud suos, ut tandem, si vel tempus faverit, sese uni consilio accomodent. Magnam bombardam cum tunella una ac globis 25 coacti sunt accomodare ad Brezt, ut illius castra fundentur hostium. Attigit nudius tertius globas prope papilionem passae unum hominem ac bovem quos momento peremit.

Reliqua perscribi non possunt, nam sunt infinita. Nos misere vivimus. Gentem nostram ob famem retinere non possumus. Aperto campo, frigore et fame perit, provincia tota desolatur. Expediveram 60 cum Cwethkowich et Czetin prohibitum iniurias. Abfuit parum quia media parte interfecti fuissent sclopis uskokorum.

Valeant patres in Domino. Ex castris ad pontem 20. Aprilis 1592. Servus Micatius, manu propria. A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., domìnis patronis colendissimis.