CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 357906 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/357906.

Nodus 357906 in documento sisak-epist.xml


173. 1592. siječanj 3. Sisak KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/41. Izvornik. Reverendi domini et patres nobis colendissimì, officiorum nostrorum deditissimam commendationem.

Hodie hora 7. missus est ad nos bombardarius per capitaneum Caproncensem, sed non alter aut melior peritiorve quam ille qui nuper a reverendis dominationibus vestris fuit dimissus. Credimus quod illi mensa castri Scisciensis non fuerit insipida: ob id et mensam et salarium astute obtinuit. Tractabitur ut prius ad mensam nostram. Alter dolore correptus videlicet Balthasar discessum parare hinc intendit, quod sibi hunc praelatum esse videat in salario. Alter vero senior isthuc cras, Deo volente, si voluerit expedietur. Tentabimus ut ipsum proficiscatur bonis verbis.

Ne otio tabescerent messi lancearii, opera illorum obstruimus, plene obstrui neglectas hostium nuperas vias et dissectiones, pixidariis interea fortiter excubantibus. Timemus enim ne absentia dominorum capitaneorum, qui ad Dietam proficiscentes, nobis aliquot incommodum pariat.

Non foret inutile, si reverendae dominationes vestrae in proxima Dieta inter alia dominos regnicolas sollicitaverint ad ampliandum Transcolapianum fossatum, quod tamen necessarium est ut magna pars salutis tocius illius tractus, qui colitur ultra Colapim. Ac si tantilla latitudine quanta nunc existit amplietur, sane eo facto nil melius, quod solius comitatus Zagrabiensis opera et labore 15 diebus confici poterit. Qua re obtenta semper nos profundam atque stagnantem propter adiectam piscinam habituros esse noverint aquam, quam facile aut eques sine alto ponte aut pedester nisi humeris tenus luto demersus transire non possunt.

Novozel Michael cum fratre contumacia ducti neque per se neque per alios colonum per nos captum dimitti sollicitant, sed domini patroni sui et nostri praesentiam expectant, ut falsam contra nos instituat querelam; nostros debuit impudenter dimmittere, nam minati sumus illi pascuationem.

Cum his reverendas dominationes vestras foelicissime valere optamus. Sciscii 3. Ianuarii 1592. Reverendarum dominationum vestrarum servitores deditissimi, spani Sciscienses.

PS. Iste colonus noster ex Greda, Matthaeus Banich, querulatur sibi per quendam Marcum Pozawchich, qui in Dubrawam ex Greda descessit mansurus, porcos 14 clam et furtim ademptos atque a nobis petiisse, ut huic rei provideamus. Cum autem isthic sit futurus Terczak, cuius imperio subest dictus Pozawchich, non enim est haramia, sed colonus, per dominationes vestras reverendas requiratur et vel fur petatur vel porci restituantur, vel reverendissimus dominus requiratur.

Micatius, manu propria.
A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patribus ac patronis colendissimis. Notatum a capitulo: De novo bombardario ex Caproncza misso, de laboratoribus ad fossatum ultra Colapim etc. Redditae 4. Ianuarii 1592.