CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 357732 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/357732.

Nodus 357732 in documento sisak-epist.xml


168. 1591. prosinac 24. Sisak KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/36. Izvornik. Reverendi domini et patres nobis colendissimi, praemissa salute officiorum nostrorum deditissimam commendationem.

Exiguos quos magna cum difficultate adepti sumus pisciculos reverendis dominationibus vestris ad futurorum festorum vigilam numero 20 mittimus, quos boni consulent. Adeo enim aquae decreverunt ut nihil cappi possit. Intra triduum hoc rigido tempore timemus ne Colapis coeat. Profecto si coierit, habebimus sat negocii quamvis habeamus ad manum Pozavianos: omnes tamen non tam tepidi, quam frigidi ut hosti resistant. Vix ad excubias domibus pelli possint. Media pars hodie Natalia celebranda domi sollicitabat. Habuerunt responsum se dignum. Si plures mitti possent, bene esset. At, ut intelligimus, etiam Iwanichensibus erunt necessarii.

Cum his reverendas dominationes vestras foelicissime valere optamus cum perdicibus. Scisciae 4. dominica Adventus sub vesperum 1591. Reverendarum dominationum vestrarum servitores deditissimi, spani Sciscienses.

PS. Novozel magnam nobis infert iniuriam, adeo insolens effectus, ut in domini bani ultra Savum silva nostros duos colonos ceperit et in Hraztilnicza detinuerit et usque nunc detinet, idque ut nobis talionem rependeret, nam nos hisce diebus suum spanum cum ceteris suis colonis nostram siluam vastantem ex sua commissione cepimus, quem inferravimus. Mittant nobis hisce diebus iudicem nobilium reverendae dominationes vestrae ut vastationem siluae perlustret et de commissione vastatorem eundem mox evocet, alioquin tuti non possumus esse: adeo efferbuit, ut omnia sibi licere putet. Istum pannosum et pediculosum monoculum Ztubiczae vestrae reverendae dominationes dimittant: non est utilis ad labores.

A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patribus et patronis colendissimis. Notatum a capitulo: De iniuriis Nowoszell, officialis Hrasztowicensis. Redditae 24. Decembris 1591.