CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 357534 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/357534.

Nodus 357534 in documento sisak-epist.xml


162. 1591. prosinac 7. Sisak KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/30. Izvornik Reverendi domini et patres praestantissimi, praemissa salute officiorum meorum commendationem.

Postquam reverendae dominationes vestrae neque inbecillitati neque verae et legittimae defensioni aut excusationi dant locum eundumque foret ad Iwanch, ita ut et spanum et cursorem agam, duplici videlicet contritione, ut hanc miseram animam citius expedirem, faciant. Esto ita fiat. Verumtamen prius mittant credentionales, item huius tantae legacionis fundamenta prospiciant, quibus prospectis lectisque litteris, quas cupio mihi mitti, condam serenissimi principis Caroli, aut Stiriacorum cum postremis Hallekari scriptis, quibus bombardarium Andream nobis gratiose aut eius stipendium concesserant, ita demum rem a fundamento profectam me inchoare necesse erit. Andream bombardarium sciant reverendae dominationes vestrae esse hominem versutissimum, conveniet dominos commissarios lachrimis et sua loquacitate et forsan, priusquam ego elinguis quoque obtinuero, ille loquax triumphabit.

Cum his reverendas dominationes vestras foelicissime valere cupio. Sciscii sabbato proximo post festum sancti Nicolai episcopi 1591. Reverendarum dominationum vestrarum servitor deditissimus, Micatius, manu propria. A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patribus et patronis observandissimis. Cito, cito, citissime, citissime.