CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 357150 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/357150.

Nodus 357150 in documento sisak-epist.xml


157. 1591. studeni 16. Sisak KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/23. Izvornik. Reverendi domini et patres colendissimi, praemissa salute officiorum nostrorum deditissimam commendationem.

Profecti sunt isthuc nostri drabantones petitum abraketam vini; quam si reverendae dominationes vestrae admiserint, praesertim hoc tempore, quo exiguum vini habemus, vobismet damnum faciatis. In reliquo non ducimus esse necesse eos commendare cum eorum fidelitas eos facile apud reverendas dominationes vestras commendabit. Habent sat vigiliarum.

Nos res Croaticae latent et, an passa quid mali in illis partibus patravit, poenitus ignoramus. Scimus autem pro certo adhuc una esse begos prope Pakarcz non aliam ob rem, quam quod sibi pertimescant a nostratium navali expeditione propter aquas quibus copiose abundamus.

Vix adegimus Sciscianos maximis terroribus et minis ut duos vigiles in turrim castro oppositam conducerent, atque 48 floreni conducti sunt, in cuius summae Renensium solui de Zthrelechko, sed nihil vellent contribuere cum illi nuspiam excubent aut vigilent. Paucos ante annos deceperint dominium ut eo onere liberarentur praetendentes se prope Loniam zthrasas pro sui parte habere, quas nullibi habent. Reverendae dominationes vestrae hac in parte consulant Sciscianis egenis et quid facto opus sit nos edoceant.

Quas et foelicissime valere cupimus. Sciscii die sabbati proximo ante festum sanctae Elizabet reginae 1591. Reverendarum dominationum vestrarum servitores deditissimi, spani Sciscienses, manu propria.

(PS.) Bombardarius parvus volebat isthuc proficisci supplicatum, sed detinuimus eum promittentes illi certam spem suae nobilitatis.

A tergo: PS. Si reverendae dominationes vestrae iubent sibi mitti 500 quartas milii, id nunc commodius quam alias facere possumus. Restabunt pro castro 800 cum inventario. Tritici quoque quantumcumque iusserint mittemus. Scimus enim quosdam ex dominis iuvenioribus exiguam tritici messem habuisse. A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patribus et patronis colendissimis. Regest: De mittendis millii quartas 500 et certa quantitate tritici. Redditae 19. Novembris 1591.