CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 357043 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/357043.

Nodus 357043 in documento sisak-epist.xml


155. 1591. studeni 5. Sisak KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/21. Izvornik. Reverendi domini et patres nobis colendissimi, praemissa salute officiorum nostrorum deditissimam commendationem.

Passam Boznensem ad Pekerecz existere atque pridierna vestigia repetere velle et, quod summum est, quae nuper intacta manserant, in favillam conari redigere. Profecto non est a malo omine alienum, verendum tamen est et summe prospiciendum ne consilium isthuc delatum mutet atque non solum ad portum Savi existentes, verum et Zagrabiae commorantes vexet. Nam hisce diebus quidam susurrebant passam 200 valachos delegisse ac destinasse, nescimus tamen an iam exmisisse in montana, qui capitulum nocte succendant. Ob id et aliis et vobismet, patres, prospicite, ne incauti comperiamini, quod Deus avertat.

Cum his reverendas dominationes vestras foelicissime valere optamus.

Mox perlectis reverendarum dominationum vestrarum litteris ad provinciam cogi in unum haramias et alios expedimus eosque cum Majorich crastino die, et alios, qui levari poterint, mittemus.

Sciscii hora octava in die sancti Emerici ducis 1591. Reverendarum dominationum vestrarum servitores deditissimi, spani Sciscienses. A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis et patronis nobis colendissimis.