CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 356733 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/356733.

Nodus 356733 in documento sisak-epist.xml


149. 1591. listopad 7. Sisak KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/15. Izvornik Reverendi domini et patres colendissimi, praemissa salute officiorum nostrorum deditissimam commendationem.

Postquam isthic reverendae dominationes vestrae experiuntur metum hostilem, flammas ac depopulationes bonorum, prout scribunt, nobis quoque iam tandem credant grave esse quippiam metum hostilem ferre qui, quoties nos earundem potius comminationibus quam hostium territantium invadit, toties sibi potiusque oblìvio venit. Neque tamen desperamus, quin potius dietim animi fortitudini studemus interdum ieiuni vìgilantes ac sobrii excubantes. Petimus autem cessari tot comminationes neque per se currentibus opus esse calcaribus. Feramus tamen et illas modo nobis Bukowcz mittant ac petitionibus nostris locum dent.

Mittimus unum ex bombardariis quem vestrae reverendae dominationes sua paterna charitate amplectantur et tractent ac reverendissimo domino nostro praelato, si necessarius adeo foret, commendetur. Est humanus, multa vidit in Hungaricis confiniis. Alterum in Drenchina alimus et, ut iubent, adhuc per mensem alemus. Aquae acreverunt bene, Deo volente, sed nondum demissum milium natabit.

Valeant reverendae dominationes vestrae felicissime, nostri memores. Sciscii feria secunda proxima post Francisci confessoris 1591. Reverendarum dominationum vestrarum servitores deditissimi, spani Sciscienses.

(PS.) Accepit stipendium duorum mensium, una septimana plus servivit, prout nuper scripseramus, nondum eius resolutio a vestris reverendis dominationibus de retinendis venerat.

A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis et patronis colendissimis.