CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 356642 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/356642.

Nodus 356642 in documento sisak-epist.xml


147. 1591. listopad 1. Sisak KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/13. Izvornik Reverendi domini et patres colendissimi, praemissa salute officiorum nostrorum deditissimam commendationem.

Pro certo passam nudius tertius in Koztanicza fuisse habemus, qui si illic adhuc moretur aut quid moliatur, nos latet. Verendum tamen est ne nobis futuras nundinas, ut alias plerumque hostis facere solitus fuerat, interturbet, quod facile tentare poterit. Nam Colapis, qui hoc anno maior non fuit, certis in locis passim transitum patitur et admittit. Ob id consultum videretur ut reverendae dominationes vestrae ad duos tresve ad summum dies unam centuriam pixidiariorum huc expediant ut et nundinis securitatem et vadis praesidium adferant. Eadem de causa bombardarios quoque ad sequentem feriam tertiam retinuimus.

Qualis miles sit per dominum comitem Petrum captus et quomodo Czanek cum suis duos in Percheno nocte intempesta reperit, credimus reverendas dominationes vestras optime hucusque intellexisse.

Sonitus bombardicos crebros inferius ab utraque parte Savi audimus; quid sibi velit nescimus. Sciscienses peribunt, nam nocte dieque clam pro fructibus descendunt; nullis minis coerceri possunt. Cum his reverendas dominationes vestras felicissime valere optamus, petentes iterum atque iterum pro una vasa de Bukovcz.

Sciscii feria tertia proxima post festum sancti Hieronimi, quae est prima Octobri 1591. Reverendarum dominationum vestrarum servitores deditissimi, spani Sciscienses. A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis et patronis colendissimis.