CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 356534 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/356534.

Nodus 356534 in documento sisak-epist.xml


145. 1591. rujan 21. Sisak KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/11. Izvornik. Reverendi domini et patres nobis colendissimi, praemissa salute officiorum nostrorum deditissimam commendationem.

Pixidarii, quos commiseratione dictae reverendae dominationes vestrae dimittere iubent, horum media pars expedita est hactenus iuxta prius mandatum ad nos datum, media autem hucusque mansit; quae si omnino avocabitur, erunt omnia Colapis vada desolata, quae nostra opinione tam cito excubiis non deberent privari, cum provinciales nostri non sufficiant. Viderint tamen reverendae dominationes vestrae, quibus modum praescribere non possumus, at sine dolore omnem avocationem non fecimus. Conducti quinque milites pedetentim dilabentur messuri quae seminarunt. Deliberent itaque reverendae dominationes vestrae quod maxime e re provinciae foret.

Quas et felicissime valere optamus. Sciscii in die sancti Mattei Evangelistae 1591.

PS. Etiamsi scribserimus nos nihil posthac metuere, nemini tamen securitatem promittimus cum et hodie mane in Iwancz sex bombardicos sonitus plures paulo superius alibi explosos audiverimus.

Reverendarum dominationum vestrarum servitores deditissimi, spani Sciscienses. A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., patronis nobis colendissimis.