CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 356329 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/356329.

Nodus 356329 in documento sisak-epist.xml


141. 1591. rujan 2. Sisak KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/7. Izvornik. Reverendi domini et patres colendissimi, servitiorum nostrorum et orationum deditissimam commendationem.

Hucusque scripsimus et sollicitavimus necessaria neque praeter pecuniam quippiam nobis miserunt. Dominus custos referet graves castri difficultates, qui ut examinetur petimus, neque nobis post hac credant, nisi ipsemet revidere fecerit. Nostrum est sollicitare ac in tantis temporum fluctuationibus easdem monere sedulo, ut domini ipsorum; non dehinc facile est, ut dixerimus, (haec cum magna difficultate fiat) erigere fossatum et targiok, sed ea ut testam ovi sine vitello et albugine conservare hic opus, hic labor.

Credimus hucusque a domino bano per nos scripta nova uberius intelexisse, quae utinam falsa forent. Nos tamen non parcimus neque parcemus laboribus quantum plebis potestas administrare potest neque addubitent dominationes vestrae reverendae in nostram sedulitatem, praecipue in vigiliis. Unum est nobis esse plebem oppidi Scisciensis extreme inobedientem; quam si castigaverimus, egre non ferant, nam pro pelle agitur.

Centum pixidiarios cras, Deo dante, noviter conscribemus et assumemus, qui quidem non promittunt servitium ulterius quam quantum pecuniae acceperint. Fidem spondere illis debebimus pro integro mense, quam eliberabunt reverendae dominationes vestrae. Item Berzay cras primum cooperiri curabimus. Hucusque nullae illic fuere vigilliae. Quur id factum sic, referet dominus custos. Haec per eundem dominum custodem. Hac nocte a Koztanicza expectamus nostros.

Cum his reverendas dominationes vestras felicissime valere desideramus, nostri mementes. Sciscii 2. Septembris 1591. Reverendarum dominationum vestrarum servitores deditissimi, spani Sciscienses. A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis et patronis colendissimis.