CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 356186 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/356186.

Nodus 356186 in documento sisak-epist.xml


138. 1591. kolovoz 30. Sisak KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/4. Izvornik. Reverendi domini et patres colendissimi, praemissa salute officiorum nostrorum commendationem.

Hodie hora sexta aut prius presente domino custode expedivimus quatuor homines ad Koztaniczam clam exploratum quid hostis vicinus moliatur, atque Deo dante, si salvi redierint, quid cognoscent et quid referent, faciemus ut sciant reverendae dominationes vestrae. Nimium timent Hraztovicenses sibi, quibus bombardarium, qui nuper domini praelati nostri fuit, dominus generalis cum uno vaivoda misit ut, si necesse foret, bombardas explodere habeant hominem peritum. Miramur quod conductis centum peditibus nihil decreverint dari, aut potius, quod illis nihil pecuniarum miserint. Hodie placidis verbis retinebo eos et forsan cras, donec saltem centum florenos isthinc habeamus quibus subarentur, quamdiu plus pecuniae mitterentur.

Tertius hodie agitur dies ex quo laboribus manum applicuimus atque in diversis locis diversa facimus, partim targiok, vulgo dotam, erigimus, partim ad patibulum murum certe difficilimum, quem ego nunquam antea perlustraveram, sarculis destruimus, foris tamen interea diligenter excubantes vigiliasque nocturnas solerter observantes. Si quid habent a domino bano, nos reddant certiores ne incauti opprimamur. In Brezt duos reperit dominus Stephanus milites neque naves aut asseres vel homines domini bani illic vidit, adeo locus ille provideatur. Cum his reverendae dominationes valere optamus felicissime.

Sciscii feria sexta proxima post Decolationem sancti Iohannis Baptistae 1591. Reverendarum dominationum vestrarum servitores deditissimi, spani Sciscienses. A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis et patronis colendissimis.