CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 356134 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/356134.

Nodus 356134 in documento sisak-epist.xml


137. 1591. kolovoz 27. Sisak KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/3. Izvornik. Reverendi domini et patres colendissimi, praemissa salute officiorum deditissimam commendationem.

Neminem profugisse ad nos novimus, sed confugerent Hraztovicenses aegeni, nisi fors ad illos quispiam profugisset. Excubamus certe fortiter et ad Bliniam usque sthrasae perveniunt. Verumtamen nihil habemus quod nos terreret, praeter quam ad latus basse adhuc esse quosdam begos, quorum videlicet novitius bassa consilio utitur. Hodie manum operibus addere volentes famelicae plebis gravem inobedientiam experti sumus: adeo videlicet piscatum potius quam laboratum eant nec sine molestissima fere cede cogi et compelli possint. Itaque in excipiendo hoste nemini quaecumque promittere audemus neque quidpiam aut scripto aut verbo assecurare quin facile quod tentaverit obtineatur, si instructus venerit. Postulationi domini bani satisfaciendum est, licet certe nos magis indigemus hoc tempore magistris quam sua spectabilis dominatio. Hec raptum. Cum his reverendae dominationes vestrae felicissime valere desideramus.

Sciscii 27. Augusti 1591. Reverendarum dominationum vestrarum servitores deditissimi, spani Sciscienses.

PS. Remur profugam alibi ad Brezt ob vestituram esse a nostris submersum atque ideo non comparuerit uspiam.

A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patronis colendissimis.