CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 356085 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/356085.

Nodus 356085 in documento sisak-epist.xml


136. 1590. listopad 13. Sisak KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/2. Izvornik. Reverendi domini, domini patres et patroni mihi semper colendissimi, servitiorum meorum fidelium humilimam comendationem.

Litteras dominationum vestrarum reverendarum recepi. Rem gestam sub Kozthanyczam huc usque dominationibus vestris reverendis non potui specificare et narrare. Illo die dominationibus vestris festinavi perscribere quo dominus Petrus Erdewdi ad me miserat, quem etiam solus eodem die accesseram ad Goryczam domini reverendissimi, ubi more solito kochyewechye fecerunt. Pixidarii dominationum vestrarum cum castellano ex Drenchyna et Czethyn 31 fuerunt quorum interfuit Wok Krayachich ex mandato dominationum vestrarum. Quod si prius dominationes vestrae reverendae mihi significassent, licet sunt famelici, fuissent ultra ducenti, sed certe cum debui triumphare inter illos, nec me potui iuvare ut emissem pro dominationibus vestris unum captivum; sed Deus iuvabit in nostris confiniis ubi ego Deo volente illis imperabo qualia et quae acta sunt et quot captivi et equi fuerunt. Presencium exhibitor, qui illic fuit, dominationibus vestris reverendis narrabit. Supplicationem Blasii Myhawych ex Iazwennyk ad me per dominationes vestras remissam accepi, cuius porcos, ante quam a suis vicinis intelexissem, non debui in syluam mittere; qui bene et iuste dominationes vestras reverendas informavit. Laudetur Deus. In syluis aqua maiorem partem glandinum occupavit. Iam non poterunt colligere. Cum his me et servitia mea humillime commendo. Dominationes vestras reverendas Deus conservet diu quam felicissime.

Zyzy, 13. Octobris 1590. Dominationum vestrarum reverendarum servitor humilimus Fabricius, spanus, manu propria. A tergo: Reverendis dominis, dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patribus et patronis colendissimis.