CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 356030 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/356030.

Nodus 356030 in documento sisak-epist.xml


135. 1590. veljača 27. Sisak KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/1. Izvornik. Reverendi domini patres et patroni nobis colendissimi, salute atque officii nostri commendatione praemissa.

Proxime elapsis diebus vaivoda Petrus Ztoych cum trecentis circiter militibus Sclavonicis et Wyn cum ducentis nostris non vocatis expedicionem per terram fecerant. Duas (ut nobis a fide digno homine est relatum) villas supra granicze adiacentes, Bosnyaki vocatas, sunt depopulati, quadraginta duo mancipia interceperunt, quorum vendicio per auctionem luce crastina est futura. Haec dominationibus vestris reverendis hoc tempore significanda esse duximus, quibus nos et officia nostra commendamus.

Datae Sciscii, 27. Februarii anno Domini 1590. Dominationum vestrarum reverendarum servitores deditissimi, spani Sciscienses. A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patribus et patronis nobis colendissimis.

Notatum a capitulo: De depopulacione per Ztoych et Wyen sine scitu Sciscianorum duabus villis Turcicis ad Graniczam etc.