CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 345327 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/345327.

Nodus 345327 in documento modr-n-cons.xml


IV 18 Tertius locus a frustratione

Solent et ex tertia ratione aduersarii aliquod solacium captare homines, quae contingit ex frustratione aut uanis conatibus inimici, puta cum conatur magna mala inferre aut uniuersis exspoliare bonis, nec tamen potest efficere; ex hoc se consolantur homines tamquam quandam ultionem ex hoste sumpsissent, sed uident eum non omnino uoti sui compotem factum. Istorsum spectat quod Ouidius ait: En ego, cum caream patria uobisque domoque raptaque sint adimi quae potuere mihi, ingenio tamen ipse meo comitorque ferorque: Caesar in hoc potuit iuris habere nihil. Quilibet hanc saeuo uitam mihi finiat ense, me tamen extincto fama superstes erit dumque suis uictrix omnem de montibus orbem prospiciet domitum Martia Roma, legar.

Ista eadem ratione et complures Dominici sanguinis testes, dum ab impiis tortoribus uariis cruciatibus eum negare compellerentur, se ipsos consolati sunt illudendo hostibus suis ac dicendo: Frustra laboratis, nec quod cupitis ullo poenarum genere a nobis extorquebitis; etsi in corpus potestatem habetis, at nos potestatem in animum habemus, quem uestra furia uel insania nequit attingere. Qua ex re haud mediocre solacium capiebant, ita ut inter acerrima tormenta saeuissimosque cruciatus cernentes carnifices suos incassum furere in risum erumperent ac unde tristitiam capere credebantur, inde solacium ingens suscipiebant. Hinc illa Laurentii in uesaniam regis insultatio fuit qua dicebat dum in craticula ureretur: Assatum est; uersa et manduca. Non sine uoluptate ac solacio putamus Anaxarchum dentibus suam praecidisse linguam quam ei tyrannus ille amputare minabatur. Itidem et aliis plerisque, quos enumerare praetermittimus, iocundam bonorum suorum fuisse non dubitamus iacturam, quam ipsi sponte fecerunt, ne illa in manus aut potestatem uenirent inimicorum, et, si eis ex sententia contigit, pro magno solacio habuisse.

Ex hoc genere solacii est et illud quod ei accidit qui insequendo quempiam aut appetendo fugientem aut defendere uel resistere conantem nec omnino incolumis id quiuit tentare. In tali negotio persequens licet paruo potitus, tamen uictorem se putat atque illo uel tenui successu solatur. Vt apud Ouidium Phoebus: Cui deus: "At quoniam coniunx mea non potes esse, arbor eris certe", dixit, "mea; semper habebunt te coma, te citharae, te nostre, laure, pharetrae"

consolatur se eam in sua cessuram ornamenta quam non potuit habere in amplexus.

His itaque rationibus procedit iste tertius locus qui, ut illi duo superiores, a persona aduersarii ducitur. Habet tamen amplius in se honestatis, propterea et uiris causisque dignioribus absque pudore facilius quam illi alii accommodantur.