CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 344848 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/344848.

Nodus 344848 in documento modr-n-cons.xml


IV 15 Quintus locus ab euentu

Postremo et illa uulgaris consolatio praetermittenda non est qua dicere assolemus cuncta meliorem in partem esse accipienda. Hinc illi, qui detrimenta bonorum accepit, dicere consueuimus: "Bono animo esto; forsan diuitiae, quas perdidisti, ad exitium tuum seruabantur atque caput cum illis perdendum fuisset, aut duriores cruciatus uel uincula uel carceres expertus fuisses sicuti plerisque accidere et legimus et uidimus."

Simili ratione persuadebis et filii, fratris, amici, parentis, aut cuiuspiam alterius interitum lugendum non esse: "Fortasse, ut sapientia monet, raptus est ne malitia immutaret sensum eius. Placita enim erat Domino anima illius. Aut forsan, si superuixisset, acerbos dolores, uel ex eius prauis moribus uel ex miserabiliori casu suscepisses. Quanto enim satius fuerat Priamo si Paridem e cunabulis ad tumulum transtulisset quam quod eum adultum uidit cum illa nobili et exitiali praeda ad domum ouantem reuerti? Vel Clytaemnestrae nonne fuisset melius si numquam Orestem genuisset? Brutum quoque, qui primus Romanae conditor fuit libertatis, putasne multo fuisse fortunatiorem si numquam liberos suscepisset? Nonne et Cassius, Aulus Fuluius, Q. Fabius, Clodius Pulcher, Q. Hortensius et ceteri omnes orbos se maluissent, quorum alii sceleribus filiorum intabescentes, alii ultra maerorem manus cum iugulo illis, quos genuerant, inferre compulsi sunt, et praeter iura naturae, quibus uitam dederant, necem crudelissimam acerbissimamque praestiterunt, ita et extremos dies in luctu et squalore misere transegerunt. Sapientissime ergo ille sese consolatus est cui cum diceretur: "Iuuenis morieris", respondit: "Fortasse alicui magno malo me fortuna subducit; et si nulli alii, certe uel senectuti, cui etsi nulla mala inessent, tamen illud tale ac tantum est propter quod solum deuitandum: nulli umquam senectus esset optanda, quin potius totis deprecanda uotis." Illud dico incommodum quod Iuuenalis in calce posuit:

Vt uigeant sensus animi, ducenda tamen sunt

funera natorum, rogus aspiciendus amatae

coniugis et fratris plenaeque sordibus urnae.

Haec data poena diu uiuentibus ut renouata

semper clade domus multis in luctibus inque

perpetuo maerore et nigra ueste senescant.

Deinde enumerat plerosque, quibus uita longior grauissimas attulit calamitates eosque intolerabilibus onerauit malis. Vt Nestorem, Peleum, Priamum, Andromachem, Mitridatem, Croesum, Hannibalem, Scipionem, Pompeium, quibus omnibus praestitisset nullos uidisse senectutis dies!"

His atque eiusmodi cogitationibus sapientes uiri consueuerunt maerentia corda a luctu reuocare atque his abducere locis; qui omnes quinque fuerunt atque eorum primus a studio dictus, secundus a facetiis, tertius a spe, a munere uel pollicitatione quartus et quintus ab alio euentu grauiore. Et hi quidem omni fere et tempori et personae conueniunt.