CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 343610 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/343610.

Nodus 343610 in documento modr-n-cons.xml


IV 6 Quintus locus a ratione inimici:

Amplius superest adhuc, qui non mediocris momenti est ad hanc medendi rationem consolandi locus; is a respectu inimici accipitur; quom aegrum admonemus ut luctu abstineat uel propter hoc saltem ne inimicos suos uidentes tribulationem eius gaudio inpartiatur. Multi enim hac ratione se cohibere consueuerunt ac dolorem dissimulare. Vnde et Ouidius audiens quendam aemulum suum laetari infortunio suo scribit ad eum:

Non adeo cecidi, quamuis abiectus, ut infra

te quoque sim, inferius quo nihil esse potest.

Vbi se longo carmine consolatur ostenditque inimico suo non tantum grauibus se oneratum malis, quantum ipse putabat; licet ipse aliter sentiret, tamen dissimulabat quoad poterat.

Valet autem ideo dissimulatio doloris quia merentes comprimunt luctum dumque id frequentius tentant, tandem efficiunt ut uere accipiant consolationem.

Et aliis quoque modis tristitiam posse reprimi non dubito; uerum haec, quae attigimus, potiora mihi uisa sunt et propositae rationi facientia satis. Nunc ad supremae rationis explicationem accedamus.