CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 343459 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/343459.

Nodus 343459 in documento modr-n-cons.xml


IV 5 Quartus locus a metu

Enimuero praeter hos omnes locos est et ille, qui maxime ad comprimendum luctum ualet, qui ratione metus constituitur; hic autem fit cum timorem maerenti incutimus ex malo aliquo quod ei propter nimium dolorem euenturum comminamur. Vt puta quod caros suos dolendo offendat aut cruciet aut ipsis displiceat; secundum quam rationem Cicero Brutum est consolatus:

Nunc populo et scaenae, ut dicitur, tibi seruiendum est. Nam cum in te non solum exercitus tui, sed omnium ciuium ac paene gentium coniecti oculi sint, minime decet, propter quem fortiores ceteri sumus, eum ipsum animo debilitatum uideri.

Haud minus scite hoc ipsum et ille diuus ecclesiae fecit orator cum consolaretur Heliodorum episcopum a congrua poetae sententia tale sumens initium:

Hesiodus natales hominum plangens gaudet in funere, prudenterque Ennius "Plebs", ait, "in hoc regi antestat loco: licet lacrimari plebi, regi honeste non licet". Vt regi, sic episcopo, immo minus regi quam episcopo; ille enim nolentibus praeest, hic uolentibus; ille terrore subicit, hic seruitute donatur; ille corpora custodit ad mortem, hic animas seruat ad uitam. In te oculi omnium diriguntur. Domus tua et concursatio quasi in specula constituta; magistra est publicae disciplinae; quicquid feceris, id sibi omnes faciendum putant. Caue ne committas quod aut, qui reprehendere digne uolunt, lacerasse te uideantur aut, qui imitari cogantur, delinquere. Vince quantum potes, immo etiam plus quam potes, mollitiem animi tui et ubertim fluentes lacrimas reprime ne grandis pietas in nepotem apud incredulas mentes desperatio putetur in Deum. Desiderandus est tibi quasi absens, non quasi mortuus, ut illum expectare, non amisisse uidearis.

Huc spectat et quod ille apud comicum ait:

Cur meam senectutem huius sollicito amentia:

an ut pro huius peccato ego supplicium feram?

et apud Mantuanum:

solane perpetua maerens carpere iuuenta?

Idcirco et in consolando uulgo usurpatur: "Ne crucia te neue sponte eneca; nec uelis amicis liberis omnibusque tuis maerori esse aut eos affligere diutius."

Ad quem locum et illud Seruii ad Ciceronem spectat:

Quod si quis etiam inferis est sensus, qui illius in te amor fuit pietasque in omnes tuos, hoc certe illa te facere non uult. Da hoc illi mortuae, da ceteris amicis ac familiaribus qui tuo dolore maerent, da patriae ut, si qua in re opus sit, opera consilio tuo uti possit. Denique, quoniam in eam fortunam deuenimus ut etiam huic rei nobis seruiendum sit, noli committere ut quisquam te putet non tam filiam quam rei publicae tempora et aliorum uictoriam lugere.

Simili ratione Ioab a luctu Dauid regem reuocauit, quo ob necem Absalom filii sui uehementius cruciabatur. Cum enim rex capite uelato resideret et filii casum ingemisceret, introiuit ad eum Ioab hisque uerbis allocutus est:

"O rex, aperte demonstras ex his, quae geris, te odio habere et abhorrere eos qui te diligunt et pro te pericula sustinent, immo et te ipsum tuamque generationem uniuersam aspernaris, inimicos autem tuos diligere et illorum potius desiderio deperire qui iustas soluentes poenas obierunt. Nam si Absalom uicisset et imperium firmissime tenuisset et nullius nostrum nec cadauer quidem superesse passus fuisset. Omnes enim a filiis tuis sumpto initio neci traditi fuissemus nullo hostium nostrorum flente, sed potius omnibus laetantibus ac iubilantibus; et si quis forte nostri miseratus fuisset, nullus impune id procul dubio fecisset. Te uero haec agere super casum maximi inimici tui non confunderis qui, cum tuus filius esset, non est ueritus tanta te persequi impietate et tantis onerare malis. Quin tu igitur ab hac discedens tristitia procedis in publicum et te militibus ostendis eisque pro labore et parta uictoria agis gratias? Ego autem hoc tibi praedico, o rex, quod probe noui, ut si in huiusmodi actu perstabis neque ab eo quam primum reuoces, futurum esse ut hodie uniuersus a te discedat populus et regnum ad alium conferat, et tunc uerum atque amarissimum cognosces luctum."

"His dictis," inquit Iosephus, "regem a tristitia reuocauit et ad causas utilitatesque rei publicae adduxit;" – et merito quidem. Eruditissime enim omnes fere partes perstrinxit quae unumquemque inducere possunt ut amplius dolere metuat et luctum, si non tanta damna pati uult aut uni malo multa accumulare, cohibeat et compescat. Hae eaedem partes et nobis ferme semper ad consolandum suppetere possunt, praeter illam ultimam quae ex ratione tyrannidis accipitur. Possumus tamen eam et apte et pie ex ratione diuina mutuari, hac uidelicet ratione ut amicum admoneamus sibi diligentius prospicere ne Dominum ad iram prouocare contendat, utpote qui mortalibus uehementius succensere consueuit, quos cernit disciplinas iudiciaque sua ferre impatientius et detractare iugum suum. Hinc Hieronymus Tyrasium monuit.

"Sapienter", inquit, "debet dolere qui dolet, ne perdat sine causa quod dolet."

Idem et Boethius attigit quando ait:

uos deo mente consimiles ab rebus infimis excellentis naturae ornamenta captatis, nec intelligitis quantam conditori uestro iniuriam faciatis. Ille genus humanum terrenis omnibus praestare uoluit, uos dignitatem uestram infra infima quaeque detruditis.

Etenim qui acerbius dolet illud quod est ei a Domino sublatum, aperte fatetur se id magis dilexisse quam Deum. Nemo quippe moleste fert sibi quippiam ab eo auferri quem amplius quam se adamauit. Vnde et inter ueros amicos in prouerbium uenit: 'Amico de manu amici etiam uenenum dulce est'. Quod dictum Alexandrum retulisse ferunt Philippo medico potionem offerenti qua hilari uultu suscepta et epistula, qua medicus a Parmenone proditionis insimulabatur, ab rege medico tradita his uerbis:

"Accipe, Philippe, epistulam, quam ueri nuntiam esse non credo; quae etiam si uera afferret, et mors mihi de manu tua, dulcis amice, suauis est."

Quanto ergo magis et nobis de manu altissimi conditoris, rectoris patrisque nostri optimi cuncta suauia esse debent et amoena, qui cum sit summe bonus, non nouit filiis suis nisi bona dare data, tametsi nobis ob imperitiam nostram secus uideatur. Itaque si nos uniuersam spem amoremque nostrum totum in summo illo optimoque bono, cuius perfruendi gratia et conditi sumus, repositam habuerimus, cunctorum aliorum iacturam flocci faciemus.

Ex hac igitur ratione pulchre semper timorem cuiuis incuties atque, ut maerorem cohibeat, efficies.