CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 343075 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/343075.

Nodus 343075 in documento modr-n-cons.xml


IV 1 De quarta consolandi ratione praefatio

Vtile est consolatori scire maestitiam aegrotantis diminuere atque id quo pacto consequi ualeat iam his, quae tradidimus, instructus esse potest. Verum non minus proposito suo conducere ualebit si rectam assequatur rationem, qua maerorem omnem queat comprimere, et non permittere eum licentiosius permanare. Hanc uero Cyrenaici, ut ab initio docuimus, praecipuam et unicam esse posuerunt cunctorum casuum humanorum diligentem praemeditationem. Nihil enim, ut aiunt, adeo conturbat mortalium animos quam insperatus et inopinatus malorum aggressus, cuius rei documentum uel ex re militari certissimum accipere possumus, in qua uidere licet quam ualidus exercitus sepius uel leui sed inopinato casu perculsus sternitur et dissipatur. Ad comprimendas ergo et forti animo tolerandas quaslibet rerum ruinas et quoscumque euentus nihil, inquiunt, adeo ualet ut praecogitasse uniuersas miserias et cuncta infortunia quae ulli umquam hominum uel acciderunt uel accidere potuerunt. Qua re id efficiemus ut nihil nobis eueniat insperatum. Videmus autem ut omnia etiam tela praeuisa minus et formidantur et laedunt, cuius rei ueritate etiam poetae delectati dixerunt:

Sagitta laedit leuius uisa uolare prius.

Hanc sententiam et Cicero probare uidetur; ait enim:

Et nimirum est haec illa praestans et diuina sapientia et perceptas penitus et pertractatas res humanas habere: nihil admirari cum acciderit, nihil, ante quam non euenerit, non euenire posse arbitrari.

"Quam ob rem omnes cum secundae res sunt maxime, tum maxime

meditari oportet quo pacto aduersus aerumnam ferant

pericula, damna peregre rediens semper secum cogitet,

aut filii peccatum aut uxoris mortem aut morbum familiae;

communia esse haec, ne quid horum accidat omnino nouum;

quicquid praeter spem eueniat omne id deputare esse in lucro."

Et post obiectis aduersus hanc sententiam respondens ait:

Nihil est quod tam obtundat leuetque aegritudinem quam perpetua in omni uita cogitatio nihil esse quod non accidere possit, quam meditatio conditionis humanae, quam uitae lex commentatioque parendi; quae non hoc affert ut semper maereamus, sed ut numquam. Neque enim qui rerum naturam, qui uitae uarietatem, qui et imbecillitatem generis humani cogitat, maeret cum hoc cogitat, sed tum uel maxime sapientiae fungitur munere. Vtrunque enim consequitur ut in considerandis rebus humanis philosophiae fruatur officio et aduersis casibus triplici consolatione sanetur: primum quod posse accidere diu cogitauerit, quae cogitatio maxime omnes molestias extenuat et diluit; deinde quod humane ferenda intelligit; postremo quod uidet malum nullum esse nisi culpam, culpam autem nullam esse cum id, quod ab homine non potuerit praestari, euenerit.

Huic sententiae accedit et Seneca qui ad Lucilium ita ait:

Hoc tibi scribo, is qui amicum Serenum carissimum tam immodice fleui ut (quod minime uelim) inter exempla sim eorum quos dolor uicit. Hodie tamen factum meum damno et intelligo ut maximam mihi causam sic lugendi fuisse quod numquam cogitaueram mori eum ante me posse. Hoc unum mihi occurrebat minorem esse et multo minorem, tamquam ordinem fata seruarent. Itaque assidue cogitemus tam de nostra quam omnium, quos diligimus, mortalitate. Tunc ego debui dicere: 'Minor est Serenus meus; quid ad rem pertinet? Post me mori debet, sed ante me potest.' Quod quia non feci, imparatum cito fortuna percussit. Nunc cogito omnia et mortalia esse et incerta lege mortali; hodie fieri potest quicquid umquam potest.

et alibi inquit:

Praecogitati mali mollis ictus uenit, at stultis et fortunae credentibus omnis uidetur noua rerum et inopinata facies; magna autem pars est apud imperitos mali nouitas. Hoc ut scias ea, quae putauerant aspera, fortius, cum assueuere, patiuntur. Ideo sapiens assuescit futuris malis et quae alii diu patiendo leuia faciunt, hic leuia facit diu cogitando. Audimus aliquando uoces imperitorum dicentium 'Sciebam hoc mihi restare'; sapiens scit omnia sibi restare; quicquid factum est, dicit 'Sciebam'.

Non est enim sapientis dicere 'Non putaram'.

"Ex hoc et illa iure laudantur," ut Cicero ait:

"Ego cum genui, tum moriturum sciui et ei rei sustuli.

Praeterea ad Troiam cum misi ad defendendum Graeciam,

sciebam me in mortiferum bellum, non in epulas mittere."

et illud Thesei apud Euripidem:

Nam qui haec audita a docto meminissem uiro,

futuras mecum commentabar miserias:

aut mortam ! acerbam, aut exilii maestam fugam,

ut semper aliquam molem meditabar mali,

ut si qua diritas iniecta casu foret,

ne me imparatum cura laceraret repens.

Simile est et illud Aeneae apud Vergilium

Non ulla laborum,

o uirgo, mi facies inopinaue surgit;

omnia percepi atque animo mecum ante peregi.

Ac si diceret: "Consueui pati difficilia atque ad omnia ardua subeunda me comparaui."

Hanc itaque praecipuam rationem putant Cyrenaici ad quemlibet luctum comprimendum: quam nimirum nec nos respuimus, dicimus tamen istam rationem non posse a consolatore praecipue post acceptum damnum adhiberi quandoquidem illum, qui iacturam est passurus, ea multo ante ratione se ita comparasse oportet ut, cum aduersa euenerint, non ueniant insperata. Nostrum autem propositum est non ea presidia praestare quibus homo munitus omnia fortunae tela constanti animo ualeret excipere; nam id alterius est negotii alteriusque considerationis.

Non hoc ergo in hoc opere curamus, uerum illud dumtaxat, quo consolatorem illis medicamentis instruamus, quibus aegroti uulnera ab infestis fortunae telis illata ualeat consolidare ac sanare et morbo, qui ex his uulneribus nascitur, congruas adhibere medelas. Eas ergo, quae ad comprimendum maerorem ualent, aptiores ex aliis locis (ut mea fert opinio) poterimus accipere.