CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 342884 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/342884.

Nodus 342884 in documento modr-n-cons.xml


III 26 De multis aliis locis ex quibus mali opinio minuitur

Minuitur autem malum non tantum ex his solis, uerum uniuersaliter ex contrariis rationibus cunctorum illorum quibus augetur bonum. Sunt autem quae deterrere bonum consueuerunt; ista, ut summatim dicamus, si sit paruum, si non perpetuum, si cito abiturum, si non est pulchrum, si non est honestum uel iustum, si non multum proficuum, si non libet factum aut praestitum, si imprudenter uel ignoranter datum. Licet haec, ut etiam aliqua alia, et iniuriam minuant, ut puta quando eam nolens aut inscius quispiam intulit. Amplius extenuatur pretium boni si non sit a bono auctore administratum sed ab ignauo aut indigno; si non diligitur aut magni fit ab aliis et praecipue bonis; si non spectat ad probos; si non bene ordinatum aut concinne positum; si non debito tempore exhibitum nec oportuno loco impensum, nec nostri sed alterius gratia.

Praeter hos hic inducere poteris omnes fere mansuetudinis locos, de quibus suo loco disputauimus. Etenim singulis propemodum rationibus, quibus ira mitigatur, aegritudo quoque aut maeror animi uel tollitur uel minuitur, nec iniuria quidem. Nam omnis ira angor animi est, sed non omnis angor ira; addit enim ira ad angorem ulciscendi spem. Siquidem irascimur nemini nisi de quo uindictam aliquo pacto sumere speramus. Hinc nemo maioribus, ut regi aut principi, ob illatam succenset iniuriam, maerere tamen et dolere potest, quoniam dolor ex sui ratione spem uindictae non habet.

Ex his igitur locis omnibus lenire malum poteris et minus quam putabatur persuadere; quae extendere studio breuitatis obmittimus et ne nobilibus ingeniis fastidium ingeramus, quibus satis est modum gerendi tantum ad mentem reducere; ipsi uero sollertia sua, quae supersunt, facile assequi poterunt. Itaque quae de collatione unius mali ad aliud dicenda erat, hactenus attigisse sufficiat.