CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 342326 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/342326.

Nodus 342326 in documento modr-n-cons.xml


III 23 Quartus locus a causa mortis

Valet praeterea ad detrahendum angorem locus a conditione uel causa mortis non parum, hoc est si iniusta potius est quam iusta. Vnde Socrates uxori lamentanti ac dicenti plurimum dolere iniustam eius mortem respondit: "Tune, mulier, iuste me condemnatum malles?" Prudentissime simul et sapientissime decernens leuius malum illi esse debere qui iniuria affligitur, quam iure; iste enim duplici quatitur malo: poena et male actorum conscientia; illos inter tormenta saltem bene actae uitae conscientia solari potest. Hinc Cicero ad Seruium:

Me quidem, etsi nemini concedo qui maiorem ex pernicie et peste rei publicae molestiam traxerit, tamen multa iam consolantur maximeque conscientia consiliorum meorum.

Istorsum spectat et cum dicimus illi, qui mala patitur, ea ob uirtutem suam pati ipsique egregiam probitatem uel doctrinam aut exquisitum ingenium nocuisse. Hanc rationem solacii Ouidius in epitaphio suo praecipuam adhibuit:

Hic ego qui iaceo tenerorum lusor amorum

Ingenio perii Naso poeta meo.

Licet hoc, quod dicit, Ouidio uitio dari merito potest, tamen uiros huiusmodi consolando dicimus prae inuidiam esse oppressos.

Fit uero iste locus tanto ad leuandam aegritudinem potentior, quanto innocentia afflicti est notior aut manifestior atque id triplici de causa: una quod palam esse cupit cunctis, qui casum eius cognouerunt, sibi immerito id accidisse. Deinde quod confidit, si integritas sua iniuste laesa cognoscatur, plurimos inueniri qui malis suis ingemiscant. Et, quod suauissimum hominibus esse solet, aduersarium eius execrentur odioque habeant propter ipsius impietatem immanitatemque.

His ergo uiribus locus a causa facti ualet, quo etiam in omnibus rerum iacturis accommodatissime possumus uti.