CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 342165 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/342165.

Nodus 342165 in documento modr-n-cons.xml


III 21 Secundus locus ab operibus defuncti

Secundus igitur locus, qui ab opere defuncti trahitur, egregie ualet ad mitigandum dolorem; hoc est si post mortem superest aliquod eius egregium monumentum aut filii aut libri aut aedificia, possessiones, templa, monasteria, urbes, ceteraque eiusmodi uel saltem alicuius digni nobilisque facinoris memoria aut fama praeclara. Etenim leuior fit eorum mors qui liberos et praesertim bonae uirtutis uel spei reliquerunt. Filius namque, ut Platoni placet, paruus pater est. Vnde et in prouerbium uenit: Non moritur qui filium relinquit. Et recte quidem; nam cum homini non sit data secundum personam aeternitas, sed secundum genus, aegre ferendum non est si et debitam personae inierit conditionem et munus aeternitatis per propagationem sobolis sit consecutus. Ex hoc genere solacii erat quod Dido optabat illo carmine:

Si qua mihi de te saltem suscepta fuisset

ante fugam soboles, si quis mihi paruulus aula

luderet Aeneas qui te tantum ore referret,

non equidem omnino capta aut deserta uiderer.

Istorsumque spectant egregia facinora aut alia digna monumenta quae quis reliquit uel in re militari uel ciuili uel in sapientia, uel in alio quocumque uirtutis genere quod solet hominum memoriam reddere immortalem et quod merito filiorum posteritati anteponendum est. Pulchriorque huiusmodi proles est quam liberorum, et qua sola, etiam filii si desint, satis fecundus iure dici poterit unusquisque. Tali prole Ennius fretus dicebat:

Nemo me lacrimis decoret, neque funera fletu

faxit. Cur? Quoniam uolito uiuus per ora uirum.

– et Ouidius:

Hoc satis in titulo est aeterna maiora libelli

et diuturna magis sunt monumenta mihi.

Quos ego confido, quamuis nocuere, daturos

nomen et auctori tempora longa suo.

Hoc se solacio et Dido moritura consolabatur quando ait:

Vixi et, quem dederat cursum fortuna, peregi,

urbem praeclaram statui, mea moenia uidi,

ulta uirum poenas inimico fratre recepi

felix heu! nimiumque felix si litora tantum

numquam Dardanidae tetigissent nostra carinae.

– felix, inquit: quo? Nimirum illis praeclaris facinoribus quae commemorauit, quibus confidebat suam memoriam sempiternis laudibus uicturam, ut et uiuit quidem ac multo celeberrior quam si absque talibus uirtutibus praestantissimos filios genuisset. Praedicarentur quidem filii, matris uero et nomen fortasse obrutum iaceret atque sepultum, ut ei contingit quae Hannibalem peperit. Sed de secundo lugubri loco satis.