CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 342012 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/342012.

Nodus 342012 in documento modr-n-cons.xml


III 19 De sex locis funebribus

Enimuero praeter hos locos, qui dicti sunt, sunt etiam alii complures et praecipue funebres loci, ex quibus lugubres homines consolari possumus minuendo casus defunctorum; quorum primus ac ualidissimus accipitur a re morientis, secundus ab operibus eius, tertius a genere mortis, quartus a causa mortis, a ratione funeris quintus, sextus a loco in quo decedere contigit. Haec singula, quando indigna eueniunt, maxime exaggerant exacerbantque casum; cum uero debita aut digna, minuunt et leniunt.