CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 341863 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/341863.

Nodus 341863 in documento modr-n-cons.xml


III 18 Sextus locus a commemoratione peiorum

Attenuatur igitur haud parum adhuc malorum existimatio si peioribus, quae patimur, memoriam refricuerimus uel manifestauerimus quae imminent longe esse perniciosiora. Hoc egit optime Sulpicius scribens ad Ciceronem:

Quid est quod tantopere te commoueat tuus dolor intestinus? Cogita quem ad modum adhuc nobiscum fortuna egerit: ea nobis erepta esse quae hominibus non minus quam liberi cara esse debent, patriam honestatem dignitatem, honores omnes; hoc uno incommodo addito quid ad dolorem adiungi potuit? Aut qui non illis rebus exercitatus animus calere iam debet atque omnia minoris existimare?

An illius uicem, credo, doles. Quotiens in eam cogitationem et tu ueneris et nos saepe incidimus, hisce temporibus cum his esse actum quibus sine dolore licitum est mortem cum uita communicare.

et paulo post:

At uero malum est liberos amittere, nisi prius peius sit hoc sufferre et perpeti.

et Cicero ad Titium:

neque hae neque ceterae consolationes, quae sunt a sapientissimis uiris usurpatae, tantum uidentur proficere debere quantum status ipse ciuitatis et haec perturbatio temporum perditorum, cum beatissimi sunt qui liberos non susceperunt, minus autem miseri qui his temporibus amiserunt quam si eosdem bona aut denique aliqua re publica perdidissent.

et parum infra:

Quid est enim iam non modo pudori, probitati, ac saluti loci? Non mehercule quenquam audiui hoc grauissimo et pestilentissimo anno adolescentulum uel puerum mortuum qui mihi non a diis immortalibus ereptus ex his miseriis atque iniquissima conditione uitae uideretur.

Hoc ipsum fecit scribens et ad L. Fabium:

Ea demum uidetur conditio impendere legum iudiciorum temporum ut optime actum cum eo uideatur esse qui quam leuissima poena ex hac re publica discesserit.

Hunc eundem locum et Hieronymus ad Tyrasium sapientissime perstrinxit:

Ad quid putas Christianam et fidelem animam intra carcerem mundi remorari debuisse cui totus mundus naufragium est? Tantas ac tales tempestates uitae, tot impugnationes diaboli, tot corporis bella, tot saeculi clades euasit et lacrimas fundis? Quasi nescias quid in te ipsum cotidie patiaris, propter quod Dominus sic admonet apostolos suos dicens: "Si diligeretis me, gauderetis utique quia uado ad patrem." Plane Lazarum mortuum fleuit non dormientem, sed potius resurgentem et flebat quem cogebatur propter saluandos alios saeculo reuocare; hanc uitam dans Dominus ingemiscebat, quam tu doles esse sublatam.

– et ad Theodoram:

Nos dolendi magis simus, qui quotidie stamus in proelio peccatorum, uitiis sordidamur, accipimus uulnera et de otioso uerbo reddituri sumus rationem.

Iste locus praecipue a sacris scriptoribus frequentissime usurpatur ualetque ad minuendum dolorem plurimum uel quod eius magnitudo extenuat cetera uniuersa, uel quod reputatione ipsius uilescunt nobis cuncta, uel quod animum inducimus ad credendum iam nobis tantis miseriis destinatis nihil boni nec posse dari nec deberi. Ita ex proprio maerore nostro ad communem omnium euocamur; quem quamuis grauiorem censeamus, leuius tamen toleramus, quandoquidem multos socios nos habere uidemus ut nos aut infortunatos ultra ceteros aut indigniore iniuria affectos cogitare non possimus, quae duo in casibus aduersis maxima sunt incrementa angoris; horum uero absentia aut ex toto, aut ex maiore parte leuat luctum. Hinc est quod nemo mortalium durius fert humanas miserias, ut puta corporis infirmitates, imbecillitates, labes, spurcitias, fetores, et alios defectus aliasque miserias innumeras quibus nos uidemur obnoxios ac subiectos, quae tamen si quis diligentius penset aut intueatur, comperiet profecto omni miseria esse miseriora. Et nihilominus his luget nullus. Quod si uni ista contingerent a quibus ceteros omnes uideret immunes, nullus profecto esset dies, nulla omnino hora quam absque acerrimo dolore posset transigere, seque infelicem, se prae omnibus clamitaret infortunatum. Nunc uero quoniam quilibet cernit eandem sibi cum aliis esse conditionem, nemo flet, nemo lamentatur aut queritur nisi si qui sublimiore spiritu quam sit humanus subuexi oculos ad supercaelestia intenderint; quorum comparatione miserias suas deprendit quamque in infimo loco iaceat recognoscit. Quousque uero inter homines uersatur, tantorum malorum immemor laetos ducit dies.

Vnde uidere licet qua de re communis miseria leuius toleratur ac per hos cur prodest animum maerentem a priuato luctu ad communem aut publicum euocare.