CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 341707 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/341707.

Nodus 341707 in documento modr-n-cons.xml


III 17 Quintus locus a non impuni

Valent ergo plurimum ad extenuandam molestiam aliorum commemorare diriores casus et praesertim inimicorum eorum quos consolamur, atque adeo si, unde amico nostro nocere studuerant, maiora inde damna acceperint, uel in rebus ipsis uel in honore, in familia, in persona, uel saltem in animo ipso, utpote qui alteri damnum corporis, sibi autem animi dederit detestabiliorique incommodo se ipsum quam alium affecerit, quandoquidem omnium sapientum iudicio peius sit improbum esse ac sceleratum quam uel pauperem uel filio aut membro corporis orbatum. Palam autem est unumquemque, qui proximo iniuriam infert, turpitudinis notam effugere non posse. Hanc paene uniuersam rationem satyrus ille assecutus est qui ait:

Cur tamen hos tu

euasisse putes quos duri conscia facti

mens habet attonitos et surdo uerbere cedit

occultum quatiente animo tortore flagellum?

Poena autem uehemens et multo saeuior illis

quas et Caedicius grauis inuenit et Rhadamat

nocte dieque suum gestare in pectore testem.

– et post multa subdit:

Nocte breuem si forte indulsit cura soporem

et toto uersata thoro iam membra quiescunt,

continuo templum et uiolati numinis aras

et, quod praecipuis mentem sudoribus urget,

te uidet in somnis, tua sacra et maior imago

humana turbat pauidum cogitque fateri.

Hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent

cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli,

non quasi fortuitu nec uentorum rabie, sed

iratus cadat in terras et uindicet ignis;

illa nihil nocuit, cura grauiore timetur

proxima tempestas uelut hoc delata sereno.

Praeterea lateris iuguli cum febre dolorem

si coepere pati, missum ad sua corpora morbum

infesto credunt a numine; saxa deorum

haec et tela putant.

Et quidem ista omnia et alia eiusmodi plurima mentibus male sibi consciis euenire consueuerunt, quae procul dubio maximis animum angoribus cruciari solent.

Plus tamen ad solacium aduersarii exteriora mala conferunt, quamuis tenuiora sint et leuiora. Nam cum inimicus unusquisque ideo praecipue inimici sui gaudet malis quod suas uices ea ulcisci putat et de hoste suo optatas sumere poenas, ultio autem omnis et uindicta non potest nisi in apertis consistere detrimentis, ut in ratione irae declarauimus, iure omnis inimicus magis laetatur apertis ac manifestis inimici sui malis. Proinde talia si qua poterimus referre erit utilissimum.

Ex hoc ergo genere est quod dicere solemus his qui iniuria affecti sunt: "Bono animo esto, quia non hoc auferat impunitum." Similiter et quando eos consolamur qui in bello succubuerunt: "Quid doletis si a pluribus pauciores oppressi estis; magis gaudere debetis quod hostibus uestris satis cruentam dedistis uictoriam multoque ipsorum sanguine comparatam." Ex hoc genere et illud Mantuani est: Numquam omnes hodie moriemur inulti, et alia apud ipsum talia complura.

Praecipue tamen ad istum locum spectat maiora mala adducere aduersariorum; quorum commemoratione duplici solacio afficitur languens, uno, quod proprium huic loco est, scilicet quod sua mala parua esse recognoscit, alio, quod ad quintam medendi rationem pertinet, quod ultionis uoluptate temperat suum maerorem. De qua re plenius disputabimus cum ad proprium locum perueniemus. Nunc uero cetera prosequamur quibus malorum opinio solet attenuari.