CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 339987 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/339987.

Nodus 339987 in documento modr-n-cons.xml


III 2 Primus locus a iusto

Atque id fieri poterit, ut Chrysippo placet, si malum, quod quis patitur, iustum esse exponemus dignumque declarabimus aequo potius quam iniquo animo tolerari, iuxta illud poetae

Leuius ex merito, quicquid patiare, ferendum est,

quae uenit indigne poena, dolenda uenit.

Nihil autem adeo graue homini accidere potest quod non dicet iuste ac merito sibi euenisse si uel iustitiam altissimi aspiciet, qui uniuersa rectissimo consilio dispensat, uel peccata sua, quae aut in conditorem, aut in proximum suum commisit, ad memoriam reuocet. Priore ratione consolabatur se Thobias cum a coniuge improperia acceperat dicens:

Iustus es Domine, et omnia iudicia tua iusta sunt, et omnes uiae tuae misericordia et ueritas.

Sic et Dauid et se et socios suos consolatus est cum in eum Semei male dicta congeretur postularetque Abisai supplicium ab eo sumere cui ait rex:

Quid mihi et tibi filii Saruiae dimitte eum ut maledicat! Dominus enim praecepit ei ut malediceret Dauid. Quis est qui audeat dicere quare sic fecit?

Posteriore uero ratione utebantur fratres Ioseph quando dicebant:

Merito haec patimur quoniam peccauimus in fratrem nostrum et idcirco uenit tribulatio.

Et Iudith obsessum ab Holoferne populum eadem ratione prudentissime consolata est dicens:

Et nos non ulciscamur nos pro his quae patimur, sed reputantes peccatis nostris haec ipsaque supplicia minora esse flagello quod meremur.

Amicus quoque Iob idem attigit cum ait:

Numquid homo Dei comparatione iustificabitur, aut factore suo purior erit uir? Ecce qui serui sunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit prauitatem; quanto magis hi qui habitant domos luteas.

Quibus uerbis prudenter Iob adducit et ad reputandum condicionis suae infirmitatem, quae apud Deum non potest esse nitida aut omnino noxa immunis; quippe, ut ipsemet postea fatetur, in cuius oculis neque caeli mundi sunt. Vnde Isidorus:

Scito, o homo, nullum tibi aduersari potuisse nisi Deus potestatem dedisset, nec habuisset in te potestatem aduersarius nisi permitteret Deus. Vniuersa quae tibi accidunt absque Dei non ueniunt uoluntate. Iniquorum potestas super te ex Dei datur licentia; qui tibi aduersantur Dei consilio faciunt. Indignatio Dei te affligi iussit, ipse iratus iussit te mala omnia experiri. Nam et quod infirmaris et quod corporis morbo afficeris, quod languoribus et stimulis cruciaris, quod passionibus animae quateris, quod crassante impugnatione spirituum agitaris, et hoc ipsum tibi pro tuo peccato diuina iustitia irrogat. Omnis enim aduersitas rerum delictorum tuorum meritis excitatur: tua contra te dimicantur arma: sagittis tuis uulneraris. Per quae enim cecidisti, per haec et torqueris. Secutus es carnem, flagellaris in carne; in ipsa gemis in qua peccasti. In ipsa tibi est censura supplicii quae fuit causa peccati. Vnde corruisti a uita, inde luis tormenta. "Discute conscientiam tuam, o homo, intende mentem tuam, exanima te", loquitur tibi cor tuum. Considera meritum tuum: iuste argueris, iusto iudicio iudicaris, procella iusta te conterit, iustitiae poena te premit. Nihil enim bonum agis, nihil in te sanctitatis est, nihil pudoris; nulla memoria dignitatis; cotidie peccas, cotidie laberis, quotidie praeceps in deterius uadis; elatio tua non resedit, superbia non deponitur; tumor et iactantia non cohibetur; repetit te quoque furor; inflammat ira; clamor excitat; commouet indignatio; paratus semper ad iram supra modum irasceris, supra mensuram animi furore moueris; zelas bonis, inuides melioribus, alienae felicitatis aemulus, alienis uirtutibus semper inuidus; cui umquam non detraxisti? Cuius famam non lacerasti? Cuius non absorbisti uitam? Cui non iactasti infamiam? Inconstans inuidus fallax auarus tenax sterilis inhumanus infructuosus, non est in te ulla misericordia, occidisti in concupiscentiis saeculi, defluxisti in cupiditatibus mundi, flagras in terreno amore, congeris res perituras, nescit satiari, nescit expleri tuae cupiditatis sitis; nouis te quotidie peccatis inuoluis, nouis facinoribus et ueteribus auges, non diluis scelus sed dilatas, nec satiaris umquam flamma libidinosae concupiscentiae. O te infelicem, non te pudet multas aspergere libidines, corruptor luxuriose, adulter; sic in flagitio perseueras, sic in libidine perduras, sic in luxuria permanes, sic in carnali amore persistis.

Non miretur ergo se afflictum qui perpetrauit propter quod afflictio uenit; solet namque digna recogitatio delictorum a piis mentibus omnem doloris abigere impatientiam. Etenim boni uiri, quando ob delicta patiuntur, non, quod patiantur, sed, quod deliquerint, dolent, poenam autem uolentes sustinent et quasi sponte ob errata sua de se ipsis et praestant et sumunt supplicium. Contra uero improbi et scelesti se peccasse minime dolent, uerum quod poenas pendere coguntur. Quamuis tamen et facinorosi nonnulli et futiles, leuitate quadam dum aliquando inuiti aut imprudentes delinquunt, unde postea incommodi quippiam referunt, cum alios accusare nesciunt, aut in quos culpam reiciant non inueniunt, in se ipsos conuersi furibundi desaeuiunt et se ipsi uicem suam ulciscuntur. Vltro autem omnis hac uindicta, ut postea docebitur, semper dolori admixtam habet uoluptatem. Sed de his alias; nunc sufficit declarasse quomodo homo toleranda aequo animo mala putat quae iure sibi accidisse recognoscit.