CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 339338 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/339338.

Nodus 339338 in documento modr-n-cons.xml


Hac eadem ratione et imperium, potentiam, seu principatum malum esse docebimus si recensebimus curas, suspiciones, anxietates, metus, pericula, crudeles exitus et cetera id genus, quae potentibus magnisque uiris accidere consueuerunt, ut Cicero fecit in extrema Tusculanarum quaestionum, ubi per uitam Dionysii omnium tyrannorum uitam pulcherrime expressit; quam nos quoque cum propter eloquentiam singularem, tum propter traditionis nostrae confirmationem ipsius uerbis referre uolumus. Ait ergo:

Dionysius, qui duo de XL annos tyrannus Siracusanorum fuit, quos ex famulis locupletum seruos delegerat, quibus nomen seruitutis ipse detraxerat et quibusdam conuenis et feris barbaris corporis custodiam commitebat, ita propter iniustam dominatus cupiditatem in carcere quodammodo ipse se incluserat. Quin etiam ne tonsori collum committeret, tondere filias suas docuit. Itaque sordido ancillarique seruitio regiae uirgines ut tonstriculae tondebant barbam et capillum patris, et tamen ab his ipsis, cum iam essent adultae, ferrum remouit instituitque ut candentibus gladium putaminibus barbam sibi et capillum adurerent. Cumque duas uxores haberet, Aristomachem ciuem suam, Doridem aut Locrensem, sic noctu ad eas uentitabat ut omnia specularetur et perscrutaretur ante. Et cum fossa lata lectum circumdedisset, eiusque fossae transitum ponticulo ligneo coniunxisset, eum ipsum, cum fores cubiculi clauserat, detorquebat. Idem cum in communibus suggestis consistere non auderet, contionari e turri alta solebat. Atque is cum pila ludere uellet, (studiose enim id factitabat) tunicamque poneret, adolescentulo, quem amabat, tradidisse gladium dicitur; hic cum quidam familiaris iocans dixisset: "Huic quidem certe uitam tuam committis", arrisissetque adolescens, utrumque iussit interfici: alterum quia uiam demonstrasset interimendi sui, alterum quia dictum id risu approbauisset. Atque eo facto sic doluit nihil ut tulerit grauius in uita; quem enim uehementer amarat, occiderat. Sic distrahuntur contrarias in partes impotentium cupiditates: cum huic obsecutus sis, illi est repugnandum. Quamquam hic quidem tyrannus ipse iudicauit quam esset beatus; nam, cum quidam ex eius assentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone copias eius, opes, maiestatem, rerum habundantiam, magnificentiam aedium regiarum, negaretque quenquam beatiorem fuisse, "Visne igitur, o Damocles, quoniam haec te uita delectat, ipse eadem degustare et fortunam experiri meam?" Cum se ille cupere dixisset, collocari iussit hominem in aureo lecto strato pulcherrimo textili stragulo magnificis operibus picto abacosque compluris ornauit argento auroque celato. Tum ad mensam eximia forma pueros delectos iussit consistere eosque ad nutum illius intuentis ministrare diligenter; aderant unguenta, coronae, incendebantur odores, mensae conquisitissimis epulis extruebantur; fortunatus sibi Damocles uidebatur. In hoc medio apparatu fulgentem gladium e lacunari seta equina appensum dimitti iussit, ut impenderet illius beati ceruicibus. Itaque nec pulchros illos administratores aspiciebat, nec plenum artis argentum, nec manum porrigebat in mensam; iam ipse defluebant coronae. Denique exorauit tyrannum ut abire liceret, quod iam beatus nollet esse.

Quo commento calidissimo satis declarauit Dionysius nullas rerum fortunas, nullas diuitiarum copias, nullam denique potentiam illi esse iocundam, cuius animus grauioribus curis sedulo coquitur; quod quidem usu uenire solet uniuersis qui rem publicam administrare aut aliis quorumque modo imperare consueuerunt. Tyranni enim sibi metuunt, legitimos autem principes necesse est pro salute incolumitateque suorum iugiter esse sollicitos curareque sedulo ut satis tutati defensique sint ab iniuriis aliorum; et ne unus alio uim ullam aut molestiam inferat, nullo alter alterum damno afficiat, nihil contumeliae praebeat, denique uniuersa prouideat, quantum per ipsum fieri potest, quae ad bene lauteque uiuendum cum illis, tum domesticis suis necessaria esse uidentur. Ex quo tamen uniuerso labore et perpetua sollicitudine sua nihil amplius commodi utilitatisue referunt quam plerique ex familiaribus eorum, cum nec consumere amplius possint quam aliquis seruorum aut amicorum ipsorum, nec ampliore uestimentorum ornatu uti, nec aliarum rerum ulla expleri uoluptate. Nec uelim credas cunctorum imperantium aliam esse mercedem praeterquam quod eis uenientibus assurgimus, priores salutamus, dominosque uocitamus. Ceterum uidendum est uiro sapienti an tam exiguis fumus et tenuissima leuissimaque aura congruum sit praemium dignumque ob quod homo tot et tantas sollicitudines capiat tantis consumatus curis et ueluti Sulla noctes insomnes transigat, timeat omnes, saepius nec uxori nec liberis confidat, numquam uel cibum uel somnum capiat securum.

Sed quis saeuissimus diriora inimico suo sciuisset imprecari mala quam quae dominandi cupidi tamquam furiis infernalibus acti sponte sua subeunt? Hanelas toto pulmone, haspiras ad principatum, uniuersis contendis uiribus, ruis in arma amens, extendere ultra terminos terrarum fines imperii optas, cui mox tres uilissimi soli passus satis erunt. Moreris demens et, qui uniuerso orbi timori esse laborabas, a muribus spurcissimis sordidissimisque uermibus statim contemneris. Nec speres ad hanc miseriam lento aut consueto mortalium gradu descendere, quandoquidem

ad generum Cereris sine cede et uulnere pauci

descendunt reges et sicca morte tyranni.