CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 338473 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/338473.

Nodus 338473 in documento modr-n-cons.xml


His itaque rationibus uidetur satis copiose declaratum mortem bonam potius esse quam malam, quam ueritatem daemones quoque, licet sint mendacissimi, cum dictis, tum factis negare tamen non ualuerunt. Refert enim Cicero

Trinacreum quendam Elysium, cum grauiter mortem filii maereret, uenisse in siccomantium querentem quae fuisset tantae calamitatis causa; huic in tabellis tres huiusmodi uersiculos datos:

"Ignari homines in uita mentibus errant: Euthynous potitur fatorum numine laeto Sic fuit utilius finiri ipsique tibique."

Apollo quoque Delphicus non inuenit in humanis precium maius, quod Trophonio et Agamedi pro extructo templo persolueret, quam mortem. Cum enim templum hi exaedificassent, precati sunt Apollinem nominatim nihil, sed quod optimum homini esset, id operis sui daret mercedem; quod Apollo se daturum pollicitus est. Itaque post diem tertium eius diei mortui sunt; quo declarauit daemon homini nihil melius morte posse dari.

Simile huic Solon Atheniensis Croeso Lydorum regi in cena rogatus quemnam in terris beatum uidisset, retulit de illis duobus fratribus Cleobolo et Bitone, quorum mater cum sacerdos esset et dies festus Iunonis apud Argiuos instaret, in quo sacerdoti adesse necessitas summa erat, et boues ei ex agro praesto ad horam non essent, tum iuuenes temporis interclusi angustia iugum subeuntes per quinque ac quadraginta stadia matrem uehentes mira celeritate ad templum toto praestolante populo ac spectante perduxere dicentibus omnibus et acclamantibus felicem matrem, quae natos tali ac tanta pietate procreasset; ea re delectata admodum sacerdos ingentique perfusa gaudio stans ante simulacrum precata est deam ut filiis suis daret quod optimum homini contingere posset. Vbi igitur sacrificatum epulatumque est, Cleoboles et Biton in ipso fano quiescentes uitam exhalasse inuenti sunt. Ita et daemonis iudicio mortem non solum non esse malam, sed optimum hominis munus determinatum est, quippe quae hominem tantis liberat malis quantis a uita oneratur.

Nec uita haec propitio, sed irato Deo data esse uidetur ipso doctissimo sanctissimoque uiro Augustino attestante, qui uno et uigesimo libro de ciuitate Dei uitam hanc mortalium totam nihil aliud quam poenam dixit et post: "Ira dei", inquit, "est ista uita mortalis, ubi homo uanitati similis est et dies eius uelut umbra praetereunt." Et centesimum trigesimumque primum tractans psalmum: "Hanc", ait, "uitam nobis peccantibus dedit Deus ubi etiam necesse est ut homo a Deo conteratur, ut in sudore et labore uultus sui, cum terra ei tribulos et spinas parit."

Merito ergo maiores nostri corpus istud ergastulum animae nuncuparunt, quandoquidem, quam diu in eo detinetur, necesse est continuis laboribus iugiter maceretur. Hinc et sapiens ait: Auis ad uolandum et homo natus est ad labores. Et alia Scriptura dicit: Vniuersa uita hominis militia est super terram. Ad quod respiciens Euripides poeta non insulsa utebatur sententia dicens:

"nos decebat coetus celebrantis domum

lugere, ubi esset aliquis in lucem editus,

humanae uitae uaria reputantes mala;

at, qui labores morte finiuisset graues,

hunc omnes amicos laude et laetitia exsequi."

Quod institutum superiores Daciae populos diligentissime seruasse scribit Herodotus. Nam ortum cuiusque paruuli domestici amici ac parentes magnis excipiebant lamentis ac lacrimis querentes eum ad tantas miserias huius uitae natum, funus uero choreis cantu diuersisque harmoniis magna cum laetitia producebant, optime dicentes cum eis factum esse qui hac aerumnosa molestissimaque uita sunt liberati.

Sed longius de morte dicendo quam forte expediebat prouecti sumus. Reliquos ergo casus breuiter recenseamus.