CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 335495 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/335495.

Nodus 335495 in documento modr-n-cons.xml


II 6 Secundus locus ab uniuersitate

Secundo uero loco diximus illud posse persuaderi malum non esse quod uel omnibus uel potioribus nobiscum commune est; ex hoc ipsum, quod omnibus commune est, non est ueri simile malum esse; cum enim tale nihil nisi uel a deo uel a natura proueniat, non est rationabile ipsos auctores suum damnasse opus; damnassent autem profecto si malum, quod operi suo uel non dare uel adimere potuerunt, dederunt tamen aut non ademerunt. Nam nescisse id aut nequiuisse tam sapientissimos potentissimosque opifices sani hominis non est asserere. Restat ergo ut si illud, quod toto ipsorum in opere reperitur, malum esse dicatur, nec tamen id prohibeatur uel tollatur, cum possit et noscatur, restat duo ut tam sancti auctores uel inuidiae uel ineptiae aut saltem negligentiae accusentur, quod nimirum affirmari absque summa impietate simul et dementia non potest. Si ergo deus ac natura et prudentissimi et potentissimi sint, certe operi suo mali inseruerunt nihil; atqui mortem ab ipsis insertam nemo dubitat; ergo et malam non esse procul dubio unusquisque debet scire.

Et hoc modo persuadetur illud, quod omnibus commune est, malum non esse.

Illud uero quod, licet non omnibus, potioribus tamen et praestantioribus nobiscum commune est, alia ratione et forsan non inepta declarabitur inter mala minime computandum. Si enim uera illa est sanctissima sapientum sententia, quam Cicero in Tusculanis refert quaestionibus, neque uiuis neque mortuis quicquam mali euenire, nec eorum res a deo immortali umquam negligi, quomodo igitur nos illud malum appellare audebimus quod optimis amicis Dei datum esse uidemus? Et de quibus ipsos tamquam de ingentibus beneficiis sedulo auctori suo gratias agere cernimus? Quod nequaquam facerent nisi bona esse intelligerent. Irrisoria quidem esset illa gratiarum actio si pro eo, quod noxium malumque est, gratiae agerentur. Et tamen legimus Iob pro morte filiorum et iactura uniuersae substantiae suae, quin immo et pro ulceribus grauissimis molestissimisque uermibus quibus totus laniabatur et discerpebatur gratias Deo cantantem atque dicentem:

Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum.

Similiter et Paulum legimus gloriantem in tribulationibus suis et alios sanctorum complures; quas si malas cognouissent, nimirum lamentis eas potius quam laudibus prosecuti fuissent.

Istius secundi loci hanc alteram partem omnibus omnino calamitatibus et anxietatibus humanis accommodare poteris quandoquidem nullum est infortunii genus quod non plerosque clarissimos sanctissimosque uiros perstrinxerit. Quorum habita ratione iuxta modum, quem ostendimus, dabitur commoditas persuadendi tales aduersitates malas non debere appellari.