CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 335225 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/335225.

Nodus 335225 in documento modr-n-cons.xml


II 5 Primus locus a munere naturae

Possumus enim ex his omnibus locis ostendere aut persuadere mortem malam non esse primum, inquam, quoniam naturae munus. Nam, ut in illis libris docuimus, quos de natura mali conscripsimus, quaecumque secundum naturam sunt, bona sunt uniuersa: omne autem malum, si non est praeter naturam, cunctorum sapientum sententia nec malum ullo pacto censendum est; sicuti ergo nemo iure queritur de ortu, pubertate, adolescentia, iuuentute, et senecta, ita certe queri non habet neque de morte; aeque enim ista omnia naturae lege distribuuntur, nec minus errabit qui mortem malam dixerit, quam qui fructuum filiorumque maturationem culpauerit; aut quis suae compos mentis, cum pira, poma, castaneae, aliaeque nuces decidunt, male tunc cum arboribus agi dicat? Si igitur eadem ratione mors in homines uenit, qua tandem ineptia malam esse causamur?

Amplius nonne, ut ceterorum, ita et cursus humani duae sunt necessario constitutae metae, hoc est principii et finis; principii unde incipias, finis ubi desinas; ab ortu uel natiuitate peregrinationis sumitur initium et in morte terminatur; cui incipere placuit, certe nec finire displicere habet; aut qui principium probauit, eadem ratione et exitum comprobet necesse est. Stultissimus utique est qui nauigationem laudat, peruenire autem ad portum contemnat, sicuti et ille qui semper ambulare uellet et numquam ad locum, quem petit, deuenire. Insani est mouere semper et uelle quiescere numquam. Tibi data est huius uitae nauigatio, libens eam accepisti cum dabatur; et portum, si sapies, suscipies libentius, et si illud uisum est bonum, hoc nimirum uideri debet tanto melius, quanto melior semper finis fuit his, quae ad finem diriguntur. Nascuntur fructus ut, cum maturescant, colligantur; nauigatur ut perueniatur ad portum; laboratur ut quiescere possimus; sic et uiuitur ut moriatur.

Ex hac ipsa, quam tractamus, ratione Seneca in libello suo de remediis fortuitorum multa traxit sapientissime dicta, quale est illud imprimis, quod ipse quoque in fronte collocauit; cum diceretur "Morieris!" respondit:

Ista hominis est natura, non poena.

item:

Hac condicione intraui ut exirem.

et illud:

Peregrinatio est uita; cum multum diuque ambulauerimus, domum tandem redeundum est. Ad hanc conditionem cuncta gignuntur ut quod coepit et desinat.

et iterum:

Putabam te noui aliquid dicturum; ad hoc ueni, hoc ago; huc me singuli dies ducunt. Nascenti mihi natura posuit protinus hunc terminum: quid habeo quo indigner?

Haec omnia et horum similia ideo ad leuandum maerorem ualent quoniam docent mortem non esse malam eo quod a natura praestatur.

Et hic locus leuando funebri luctui est aptissimus; quem tamen aliis perpaucis ualebis accommodare, quoniam non item priuatio aliarum rerum a natura prouenit ut uitae. Nisi forte hac ratione utaris ut dicas: "Vitam humanam inter praecipua bona nemo dubitat computare et tamen nullus sapientum interitum eius dixit esse malum, eo quod a natura accipitur; quid ergo causae est cur et iacturam facultatum, quae multo minora bona sunt, similiter non esse malam putemus, tametsi non a natura sed a fortuna contingant? Aut si (ut uniuersi sapientes statuunt) cuncta tam laeta quam tristia ab altissima prouidentia distribuuntur, ipso per prophetam testante:

Ego sum faciens bonum et creans malum, ego sum Dominus faciens omnia.

– si, inquam, ab eo sunt omnia, quare non iure singula sint non solum non mala, sed potius bona censenda? Aut quomodo aliud quam bonum ab optimo potest prouenire? Non nouit summum bonum nisi bona facere, tametsi nobis secus uideatur. Quod quidem non ipsius rectoris nostri aut rerum ipsarum, uerum sensus nostri uitio uenit. Plorant pueri malumque putant cum corripiuntur uel uerberantur; sed pater aut magister, qui incutit flagra, aliter existimat. Et uitis inuita forsan falcem patitur truncarique membra molestius fert: tamen hoc et fecundior redditur et diuturniore uita donatur. Infirmus qui fidit medico et a quo pristinam ualitudinem expectat, nullas amariores potiones, nullas incisiones, nulla cauteria, nullam omnino acerbitatem quam a medico patitur malam esse putat neque ob hanc aliquem concipit maerorem; idem et tu, si de Deo existimabis ut merito et de uero omnium patre et Domino debes, comperies liquido nihil tibi mali euenisse posseue euenire. Hinc merito ab ipso in euangelio arguimur et increpamur:

Si uos, qui estis mali, nostis uestris filiis bona data dare, quanto magis pater uester caelestis.

Itaque si, quae a natura sunt bona, esse censemus uniuersa, certo multo rectius et illa bona iudicanda sunt quae ab ipsius naturae institutore et rectore proficiscuntur."

In hunc ergo modum, si uidebitur, istum primum locum singulis rerum detrimentis adaptabis.