CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 33494 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/33494.

Nodus 33494 in documento vicic-k-thien.xml


THIENEIDOS LIBER QUARTUS. 1 Extollat varia meriti quod laude Thienem, Sacrilegum, Romae quia iniquum, dicere bellum Incipiam. Dives spoliis, opulenta potentum Regnorum exuviis, populorum, Orbisque subacti Luxurians opibus, tot fractis gentibus ingens Roma; cui augustis fuerat spectata triumphis Ipsa superborum famulari gloria regum; Exemplo monuit, docuitque extranea tali Arma, etiam se posse capi: proprio ense sarissas Hostiles acuit, crudam sudore Latino Barbariem fovit, subtractum gentibus aurum Depositi lege occuluit, quod postea, ferro Fusae olim, ferro urgerent sibi reddere gentes. 2 Primus erat gelida veniens Alaricus ab Arcto; Romam hic posse capi, praedatricemque subacti Orbis, praedam etiam fieri potuisse, probavit. Debuerat primum calcare Arctoa Latinam Ursa Lupam; ut tantam, proprii vi frigoris, auri Sisteret esuriem. Gothico mox nobilis ostro, Praedo novus saevit Latiis Ataulphus arenis. Quasque prior sacris tantum non impius aris, Hostis liquit opes, huius latronis avari Abstulit impietas: fuit haec rasura cadentis Urbis; sed Victor tantum hic corraserat aurum, Unde etiam magni poterant ditescere reges. Aemula Romanae Lybie piratica molis, Ut raperent, miserae quod forte superfuit urbi, Vandalicas misit calcata per aequora turmas: Is Gensericus fuerat quem littore ab Afro, Faeminea accivit rabies: Eudocia Romam Perdidit, augustaeque domus tumulavit honorem, Seque etiam vinctam gemuit, dum coniugis, impos Faemina, se ardentis, Gothici mucrone tyranni, Immodicos (furor imprudens!) ulciscitur ignes, Taliter incautos si faemina plectit amantes, Quas hosti statuet paenas! edicite quaenam Saeva adeo tigris? fuerit licet ista scelesto Non impar vindicta viro; malesana coegit Ira tamen, nimius dum castigatur amator, Ut fieret quoque Roma nocens, nocuusque Quirites Damnaret Princeps: fatuos an debuit ignes Stulta etiam vindicta sequi? tum Romula pubes Divitias mirata suas, tot regibus unam Suffecisse stupet, repetitis cladibus urbem. Nec satis hic caedis: turbo mox saeviit alter Qui Romae in iugulum gladium Ricimeris adegit. Roma tamen nec tunc cecidit, foret altera fronte Multiplici velut hydra, nequit quam reddere fatis, Unicus Alcides: toties direpta, reposti Sola etenim tantum auri habuit, quo barbarus ipse Hanc nequiit nudare Gothus; veterique Gradivo Praeda relicta, novi gladios accersiit hostis. Urbs gemit Arctois iterum Romana procellis. Saevus Odoacer, iunctis quos Rugia format In Martem populis, gelidae, Laurentibus orae Mancipia, immisit tectis; Augustulus isto Turbine, Caesareum victus dedit ultimus ostrum. 3 Sed modo quod referam, vel solo nomine monstrum, Roma time: fallor; quamvis superare dracones, Saevitie potuit Totilas, sed mitius unam Saeviit in Romam: morti quem traderet illa Vix habuit: nam queis rabies inimica pepercit; Fortia pro patriis ne possent pectora muris Obiicere, hoste alio gravior famis ira necabat. Sic Totilas, exangue ulla sine caede cadaver Invasit, stravitque almam sine vulnere Romam. Subdere sic illam puduit: cui subditus olim Orbis erat; viditque suis invicta triumphis Quae domitos reges; de toto corpore civem Non habet, unde queat virtutis noscere victor, Romanae pretium: e populo, quam pectora centum Myriadum numerasse quater, clarissima Mundo Fama refert; tunc quingentos in fata ruentes Descripsit cives: famis a pallore, fuere Qui vitam ponant, sed vix quibus effluat altus, Prae macie sanguis; ferrum quo tingere miles, Vandalicus posset: puduit sic vincere: turpis, Indignam Totila, pressit victoria palmam. Si tamen acceptis tot cladibus, ultima tandem Et vitae, et rerum subiissent damna Quirites, Felix Roma foret: sed uti regina suorum Armorum strepitu, quondam fatalibus Orbem Terrebat signis; Gothico Romana furori, Sic nudata gemit, victori impervia Paeno Maenia: nec lacrymis parcit, tabescere cernens Continuis ferri vicina fragoribus arva. Postea Vandalicus portis, Urbique pepercit Si Mavors; Gothicis obiecta securibus auri Pondera, fatales iugulis potuere sarissas Arcere: hic flavo virtus Romana metallo Vitam, quod vel anus timidae potuere, redemit. Et licet externus per saecula quinque, tuorum Murorum flexus non exploraverit hostis; A longe, peltata tuas suxere rapinas, Agmina; servasti missis tua maenia donis. Nec sic tuta satis: Lybicis post venit ab oris Maurorum numerus; non hic te parva reliquit Gaza, suburbanis raptis Duce Massare templis. Tale fuit Romae fatum: sublimia magni Excipiunt casus: mors non incerta ruinam Ex alto sequitur: toties tamen erutus Urbi Aeternae tumulus, quod Roma sit unicus Orbis Phaenix, nosse docet: crebro prostrata, priorem Et vitam, et formam, robur molemque resumpsit, Cuius felices certant pro foedere reges. 4 Hactenus augustam ferro, mera perdidit urbem Barbaries: sed quis credet si dixero: Roma Austriacum passa est Martem, qui saevius almae Urbis opes, aurumque tulit, Divosque fidemque Acrius explosit, Fidei quam nescius atrox Vandalus; et Gothicas minus expavisse secures Innocuum civem, quam sancta gelasset ad arma Principis Austriaci. Si fors tua Carole Caesar Culpa aberat (cuius te immunem, externa ferebant Signa quidem; dixere tamen contraria verbis Facta fuisse tuis: sunt quae te Carole possent Arguere: aeternae tolerata opprobria Sedis, Atque sui Capitis protracta iniuria, carcer:) Vel saltem tuus error erat, quod pectus iniquum Liligero Regi, fidum tibi ferre putares Obsequium: et quem nec natura, nec ullus Iberi Sanguinis affectus, sed splendida Maiestatis Delusae improbitas tibi commendavit amicum, Infidum Austriacis pectus praefeceris armis. Borbonius propriae mentis malesana secutus Consilia, Hispano Latium pervadere ferro Constituit: tulit ille quidem victricia Romam Signa; sed ingressu, medio pila ferrea cruri Impacta exclusit: si mortuus ille nequivit Afferre excidium; stragem violentius auxit Imperio vacuus, plenusque cupidine miles. Sed memorare piget rabiem; nec templa, nec aras Tutata est pietas, non custodivit inunctos Relligio Mystas, non primae summa tiarae Maiestas, sacram in Petri ludibria Sedem Continuit: dirus perverterat omnia Mavors. 5 Indigne pressa tunc Caietanus in Urbe Adfuit; et si quo rabidus mitescere tortor Consilio posset, probat irrequieta Thienis Maerentis pietas: trucis obsecrare furorem Militis aggressus, leni prosternere suada, Tentavit rabiem, tantum quo sanguinis imbrem Sisteret; immitemque regi ratione, monebat Militiam, proprio mulcens fera pectora damno. Hircanas tigres; Scythicas mollescere rupes, Vocibus humanis Lybicos servire Leones, Vidisses citius; quam dulcorare cruentos, Ingenito posses veri dictamine lixas. Hos aurum, rerumque fames pretiosa, Latinas Urgebat penetrare domos; et mille caninam Esuriem saturare dolis; quibus abdita praedam Augebat facilis pretium conflare supellex. 6 Post multas caedes, post vestigata Quiritum Tecta, Theatinas etiam concurrit in aedes; Immitis furor: errasti Mars barbare: frustra Absconsas hic quaris opes, ubi nulla fugaces Ars conservat opes. Sed qua ratione furentis Hospitis exceptus turbo, gladiosque minaces, Compositae mentis tulerint quo robore, dicam. Ut primum immanes strepitus vicina dedere Limina, conveniunt socii, tristesque Thienis Ora legunt; quos ille, Deo se credere semper Solicitos, praesenti etiam sua pectora clade, Aethereae firmare docet munimine curae. Mox veluti festae si relligiosa diei Laetitia, angustas modici vestire moneret Primitias templi, sacrum solennibus ornant Aulaeis limen; posito quoque flore, decoram Luminibus cumulant aram; quos poplite flexos; Tendentesque una puras ad Sydera palmas, Grassantis reperit rabies infesta Gradivi. Haesit ad intrepidi spectata negotia Cleri Attonitus miles; gladium petulantior unus Exemit, linumque secat quo pendula luxit Altari lampas; lapsum excepere cachinnis, Praedones lumen: socios quae prima precantes Composuit pietas, eadem tulit impia furum Ludibria, erectis constans ad Sydera palmis. 7 Miles erat positae cui non ignota Thienis Conditio vitae; cuius, verna improbus amplas Commemorabat opes; cum post impensa minoris Obsequia aetatis, reliquos numerasset in armis Caesareis annos: quamprimum ingratus heriles Agnovit vultus, credens quod dives, amictu Dispare pauperiem simulet, petulante Thienem Invadit lingua: notas sibi, furcifer effrons, Divitias clamat; promat quod condidit aurum, Lusurum cupiat iuguli nisi sanguine ferrum. Hic Caietanus, placido sermone secundat Saevitiem, ditemque olim vexisse, paternae Lucra domus, censumque Deo sacrasse, severa Pauperie, affirmat; sibi nil superesse, quod optet Auri armata fames: repetitis praestita verbis Nulla fides: fortemque minis, torquere Thienem Aggreditur: quaenam fuit haec tortura? pudicae, Quam nequeant sufferre aures, sexusque dolores, Candor olorinae refugit describere pennae. Sed nihil extorquet lictor, nisi flebile certae Supplicium Nemesis: perpesso immite Thieni Martyrium, vota pro paupertate merenti Illustrem posuit, quam dat tolerantia palmam. 8 Nec repetita, diu socors post verbera mansit Lictor: adorati vesana cupido metalli, Carceris ingrati damnat squalore Thienem; Sic rata semotum praedae fore certius aurum. Et sociis par paena fuit; quibus omnibus unus Vaticanus erat, moles horaria, carcer. Cernite Romulidae, vobis quae tempora turris, Diviso horarum spatio distinguit, eandem Roma etiam, facta est morum quia Regula, specta. Praecipites index dicet tibi ferreus horas; Aurea sed vitae factus tibi norma Thiene, In Vaticana morum concluditur index Veridicus turri: discent hoc gnomone quondam; In melius multae vitam componere gentes. Discessus nullam paenali in turre retentis, Spem faciunr, nisi depositae lux aurea gazae, Carceris occlusos iubeat recludere postes. Sed qui divina, sua vota regebat amussi, Vincla inter Romana, Deum laudantia solvit Guttura; coelestesque hymnos, nec iniquior ora Dedocuit carcer: sacrum captiva canebat Turba melos, placitisque litant coelestibus omnem, Seu libertatem nacti, seu vincula, sortem. Accidit ut pingui mensa excepisset, Iberum Convivam, socius miles; cum psallere sacras, Adveniens hospes, devoto murmure laudes Perciperet; primum stupuit, mox quaesiit, unde Vocalis veniat pietas: doctusque reponit, A facie se optare pios cognoscere sontes; Cognovit; sed quos vultus, orisque character Ostendit non esse reos: pius exprobrat hospes Saevitiem; iuratque epuli genialibus escis Nolle prius vesci, nisi maturata reorum Libertas, laetae iubeat se credere mensae. Idque urget: tandem egregio pietatis Iberae Officio, libertati dimmittitur insons Captivus. Iustas sibi pendet, Iberia, grates Caietanus, et ingenti se faenore solvet Praestita libertas: quis scit num forte coorta Seditione ferox, precibus, votoque Thienis Non fuerit fidei iuratae Regis Iberi, Reddita Parthenope? certe cum corpore liber Illatus fuerat Coelo, mox prima Monarchae Hispano devincta fides, cum pace revixit: Ut libertatis Romana in clade receptae Aequaret tempus, fracti cum carcere liber Corporis, invictum voluit donare quieto Carolidem regno. Nec Vaticane carebis, Obsequio collis: maesta quod turre Thienem Miseris immunem; pro libertate Quirina, Et Vaticanae pro Maiestate tiarae, Ipse, suusque datis stabit cervicibus Ordo. 9 Sed modo quas, sociis comitatus fratribus, oras Caietane petes? hac libertate Latinas. Dexterius favisse horas, brevis hora docebit. Luctus ubique, orbam caedes premit horrida Romam: Tutus nemo, sui nemo securus, aperto Praesumit nemo sese committere Coelo. Nec domibus tranquilla quies: Divumque penates, Sanctaque sacrilegus Delubra examinat ensis: Hostis ubique furit, crudelis ubique satelles Arma cruenta rotat: certam sed denique mortem Effugias, isto rerum quod turbine, vitae Subsidium superest? carcer si parcat et ensis; Certius ipsa cibi, miseros iugulabit egestas. 10 Quae tamen instantis superare pericula fati, Non poterit mens nixa Deo? Tyberina Thienem Ripa, salutari profugum statione recepit, Navigio Latias praebens vitare procellas: Humanaeque spei vacuo divina ministrans Prodigio pietas, ipsis ex hostibus offert Pellendae formenta fami. Quod Tybris amicam Protuleris dilecte manum, proprioque Thienem Gurgite servaris; digno sua tollere Coelo, Te semper Soboles perget, gratumque benigni Fluminis officium, devincto pectore proles Obsequiosa colet, Latiae fidissima lymphae. Ausonium Tyberim, ditis sibi nostra Canopi Mens refert Nilum; scirpo velut ille natantem Reddidit Isacidi Moysen; sic noster amica Fluminis augusti servatus Legifer unda. 11 En nova permenso Tyberi, divina Thienem Excepit pietas. Romani horrore Gradivi, Venerius patrias reditum celerabat in oras: (Hospite gavisus fuit hoc, Venetoque Latinus Oratore Tybris) cuius stipulata saluti Carbasa, dispositam pelago committere puppim, Antennis appensa, Notoque petita monebant, Et gravidam Latio portu migrare carinam; Securum Veneto quae littore sisteret urbi Primae Oratorem. Puppimque Orator, et urbem Insinuat, sociumque viae rogat ire Thienem. Ambigui primum pressere incerta sodales Vota; sed haerentes animos, occasio Coelo Missa rapit, monitisque regunt caelestibus anceps Iudicium, qui fata sequi, Venetamque subire Decernunt, dignam hospitibus coelestibus Urbem 12 Urbs ea prodigium est, nisi plura velimus in illa Dicere prodigia. Adriaco stat condita ponto, Italiae primas aequat quae civibus urbes, Imperio superat: liquidi Regina profundi, Quam tamen irato nunquam ferit Adria fluctu: Accessurus enim Dominam, prius ille remota Placatus spumantem animam deponit arena. Bello ingens, nec pace minor: gravibusque Minervae Condecoratorum studiis, armisque potentum Heroum mater, quorum felicibus ausis, Barbara Bistoniae rubuerunt cornua lunae. Nec Marti hic cedit pietas; augusta stuporem Divorum delubra cient: extranea sacras Marmora conficiunt aedes: quod nesciit, impar Obstupuit natura decus; mirata quod inter Adriacas Aegea undas translata Carystos, Aut Venetae Phariam trudant imitantia lymphae Saxa Paron; vel fortasis glaciata sub Axe Aequora brumali, sacras sustollat in aedes, Atquae nova pius arte labor durare gelatas Cogat aquas, solum Austrino sudore notantes Matrem habuisse Thetim. Publicum privatus adaequat Exemplum fervor; pietas nec civica saxi Maiestate minor. Messis sperata, Thienis Accendit studium, coelestes commoda fructus, Apta Theatinae ostendit cultura palaestrae. Firmatis igitur votis se devovet urbis Praesidio Venetae, Romae male tuta Thienis Relligio: sic natali faecunda recedit Planta solo, pomoque alia tellure sepultae Radices meliore placent: perpessa furorem Barbonicum, tenius ceu turbine pressa Thienis Aeolio proles, gelidi tolerata rigoris, Extincta necdum, reparat discrimina vita. Incipit interno veluti brumalia motu Post tormenta, novis decoratae frondibus ulmi, Nativae laxare calor compendia flammae; Territus immiti, triplici sic grandis arista, Ordo Noto, Veneti postquam hunc suavissima veris Excepit facies, pietatis nomina mille, Mille nova sapidos Coeli producere coepit Temperie fructus, pressumque efflare vigorem Hoc equidem factum est, non quod mollescere pectus Heroum miti peteret tellure; sed illud Optavere bonum proni ad commune sodales; Eximias virtutis opes Mavortius horror Ne premeret, publicaque urbes gaudere quiete Impatiens, iaceret sacris obstacula flammis. 13 Adversis nutrita malis, assuetaque duris Officiis virtus, nunquam fugit aspera; quando Numinis aut maior sic gloria, certaque poscunt Communis praecepta boni: suprema Thiene Romae fata pati valuit; quod fata subisset Nullo operis fructu, Venetae se maluit urbi Servatum, divinus ubi sibi plurima mortis Fata pararet amor, multis illustria palmis. 14 Vipereae pestis nunquam non horridus aer, Adriaci primam sceptri vitiaverat urbem: Quae properata, sibi raptos ad funera cives Ingemuit, ducens imis suspiria fibris: Saepius ex oculis, lacrymarum visa fluentes, Neptuni falsis miscere canalibus undas. Exitiale malum, viduas quod civibus urbes Exanimat; cuius veram si coepero causam Discere; cognoscam, pestis quod tabida, non sit Mira minus quam faeda lues: humoribus ortum Corruptus, fotumque rea putredine virus: Fraude quod arcana, cum se melioribus abdit Visceribus, fontem vitae oppugnare, veneni Incipit assultu: peregrinis regia cordis Cum titubat flammis, hostemque repellere, morbo Pressa nequit, recipitque luem; mox extera pestis Membra petit: vicina etiam quin corpora diro Corripit afflatu, similique tyrannide miscet. Intrepidus veluti primum fortissima miles Castra petit, primis cum se Mars integer infert Maenibus, in pravas, certis tum caedibus urbes Grassatur; nec finitimis se temperat audax Arcibus excursus, facili sed cuncta ruina Sternit, praecipua capta semel arce Gradivus. Quae tamen est sanies, cuius putredo venenum Pestiferum generat; non est mihi credita fandi Copia; sed notum est: hanc obsequiosa paravit Authori natura suo, qua vindicet ignes Idalios paenam; scelerique irata flagellum Hoc agitat Nemesis, pravum quo terreat Orbem. 15 Id summe hic dignum lacrymis, et caetera morbi Pestiferi tormenta gravat; quod tabe subactos Funerea, certi fugiant horrore pericli, Ipsae etiam, quas flamma unit primaria mentes: Hac sanie infectam, quamvis non impia, matrem Nata cavet; non ingratus, patre fata relicto Horrida declinat natus; pietatis in ista Officium scena non observasse, piandum Non venit; et proprii ius naturale relaxat Intuitus damni, certumque in limine lethum. Inde venit, sortem miseram! quod saepius aeger Ipse suae non gnarus opis, cum nulla recepto Audeat hunc aliena manus purgare veneno, Spe procul, infesta cadit interfectus ab hydra. Si modo corporeae non evitabile vitae Naufragium, non aeternae iactura salutis Accideret; quando isto etiam terrore minister Legitimus desit, fato qui errata propinquis Praesens elueret, fieret toleranda protervi Saevities morbi; sed quod neglecta sequatur Corpora, pernicies animae; lacrymabile fatum Terrigenum! sed obest homini tentare profundam Numinis,ex: Numinus armatae in culpas rationis abyssum. Hic Caietanus pensum ratus utile flammis Invenisse suis, aptam sibi triste palaestram, Proposuit lethum: pugil illi strenuus omnes Attribuens operi vires; formidine certi Posthabita fati petit imperterritus ingens Morborum pelagus, vivaeque fimeta mephitis, Quo tunc impavidus fraterni accessit amoris Prodigio, sat adhuc Veneti vis illa flagelli 16 Commemorat. Locus est, cui non curabilis aeger Imposuit nomen; variorum hic Lerna malorum, Morborum hic sedes; publici sentina veneni. Ista forent veluti Charitum delubra, Thiene Lustra petit, florumque sibi monstrosa figurat Ulcera delicias: nullum hic damnare laborem, Obsequio arrepti nullum subducere pensi Passus, et appositis aegrorum corpora lustrans Officiis, animo vitae instillare calorem Sollicitus, monet aeternae captare salutis Praesidia, et fractis animam Coelo addere membris. Quis referet quot Diti animas, quot corpora letho Eripuit; pestemque ipsam servire saluti Cui hominum numero fecit? quis labe Thienem Pestifera illaesum, rabiem lusisse veneni Non stupuit? propriaeque pios nequiisse labores Illicio vitae sisti, virtute profectas Heroa, quae mens poterit describere flammas? Sed pro vipereae passae faetore mephitis, Quas tibi odoriferas Paestum coeleste reponit Caietane rosas? vitae quae prodiga, mentis Ardebat pietas, nunc vitae in fonte, beata Vivit, et antiquae reparat dispendia vitae. 17 Vix prius impense, pestis depulsa Thienem Solveret obsequio, promptum peregrina levamen Percipit improbitas, Venetas grassata per oras. Christiadum mentes quidam bonus imbuit ignis; Aeterni sperata boni quos una propinquos Meta facit, qua quisque suos face diligit artus, Erga alios etiam similem par finis amorem Imperat: ista velut totum mandata Thienem Impulerint, primis animos intendere curis; Indigus externae stipis, ut vitale propinquus, Subsidium traheret; clare monstravit, acerbam Nil pestem cunctata fames: vix ipsa priore Mitior aerumna. Par est crudele sororum. Non consanguineo nexu, sine sanguine, morti Utraque cognata est: harum una est squallida montis Caucasei soboles, adversae ubi frigore brumae, Infaecunda dapes nescit, Cereremque perenni, Proscribit sterilis tellus tumulata pruina. Sed Venetas quod monstrum istud pervaserit oras, Cultus ubi plenis ager inturgescit aristis; Et promptum Aeoliis, faciles mare flatibus escas Advehit; infelix fuerat felicibus hospes, Prodigio par visa plagis: sed iusta nocentes A longe, ut feriant ducit Rhamnusia mortes. Pestiferi fuerat nuper quos visa veneni Praeteriisse lues; (veluti minus ulta furores Humanos Nemesis, iustam aequatura severae Aerumnae lancem, plures in nostra vocaret Damna neces) avidae famis immansueta tyrannis Terruit, et saevo petiit praecordia telo. 18 Ut desolatae plebis, quam vulnere talis Extenuat maiore furor, lacrymabile vidit Exitium Caietanus; mox intimus illi Ardor, et illustris pietas suspendere durae Obsequium non passa fami; prospexit egenae Caietanus inops, ventris solatia turbae. Ille etenim (quae flamma viri!) quam Numinis uno Impulsu, procerum non exorata piorum Submisit sibi dextra stipem, pene immemor escae, Quam sibi, quam sociis debebat fratribus, orbum Depluit in vulgus fugitivae, in pabula vitae. Fatali esurie languens, non inscia flammae Turba Thieneae, velut ad commune propelli Visa penu, patulos publica ad solatia postes Sollicitat, dextraque escas a paupere sumit. Mirandum plane est, inopem potuisse Thienem Grassantem placare famem, cui ditior arca Succubuit, proprioque illam vix reppulit auro. Quantumvis faecunda, aliis sterilescere siccae Telluris potuit bonitas; sterilescere terram Prospiciente Deo soli nequiisse Thieni, Compertum legimus; quando et sibi congrua vitae Suppetiit messis, turbaque in paupere, victum, Quem sibi submisit Coelo spes nixa, profudit. Isacidi fuerat pariter mirabilis olim Area nocturnum sitiens Gedeonia rorem, Cum tamen expansum siccum, fuit aethere potum Rorifluo vellus quod mox vegetabile siccae Expressum poterat gramen perfundere terrae. Tale fuit vellus communi in clade, Thienis Dextera, quam nulla argenti, quam nulla feracis Perpluit ubertas fundi, sed providus aether, Siccum adeo, largo madefecit rore profusi Subsidii vellus; cuius popularis egestas, Munificos Coelo missos fervebat ad imbres. 19 Tergemino fertur Numen punire flagello, Immanes hominum noxas: cui plurima quamvis Poenarum genera, exhibeat iustissima culpae Lethalis vindex Nemesis, tamen horrida pestis, Immansueta fames, belli furor, omnia vincit Supplicia: his gaudet primis Rhamnusia poenis: Exposui quantum geminae formidine cladis, Et famis et dirae pestis, celebrata Thienis Sudavit Venetis pietas; nunc tertia, laeso Intentata quidem solum monet ultio Coelo, Pierios astus; sed quam saevire minaci In Venetos flamma, precibus concessa Thienis Palma simul vetuit, simul et servavit amicae Urbis vicino pacis solatia bello. 20 Altius instantis memorare pericula Martis, Incipio. Thracis diadema immite tyranni, Sacrilegis adeo late se protulit armis, Totus ut Ismariis rigeat terroribus Orbis. Lunato obsequitur quantus proh subditus hosti, Regnorum numerus! quorum tumulata Gelono Ense fides, vitaeque una spes condita tumba, Libertasque iacet: Thraces tolerare catenas, Quot populos iussit, mordere severa quot urbes, Praesidiae fraena, impietas Mahometis adegit! Te memoro primam, cuius neglecta Latinos Urget adhuc reges Maiestas: servit iniquo Heu Thraci tellus, Christi venit unde litato Sanguine libertas regum: quorum impigra bellis Dextera, cognatis se caedibus imbuet? et te O decus Isacidum Solyma, humanae ara salutis, Threicio mucrone premi, sincera potentum Vis regum nescire fides? quos illius Agni Implorat fusus sanguis, cui regia sceptrum Fortuna, et solii robur, collectaque bello Gloria, et illustres debet Victoria palmas. Caesorum impuro qui non nisi sanguine Thracum, Regibus a nostris, divini sanguinis orat Hostia vindictam, suetos saevire propinquis Visceribus, Thracum iunctos in funera, supplex Christiadum Christi sanguis non impetrat enses? O hominum pigrae mentes, tardumque fidelis Militiae robur! Coelo demissa rubete, Sanguinis Eoi vos fortunata reflexu Stemmata, ne tantam innocuo decus audeat imbre 21 Offuscare cruor. Quando cingentur Ibero Marte Palaestini colles? Germanica quando Inter Idumaeas pendebit laurea palmas? Floribus Engaddi, felix sua Sequana quando Lilia gaudebit iungi? Bizantia quando, Impuro possessa gregi, sibi moenia reddi, Caesareo victor coget Iovis Aliger igne? Audiet Adriacos quando rugire Leones, Infelix Solyma? expandet sua brachia quando, Victa, salutari tellus Memphitica signo? Assyrios rores, et Mystis debita quando, Christiadum purae stillabunt balsama dextrae? Quamque diu Tethis lymphas Iordane fluentes Mortua sorbebit? saliente in sydera quando, Vitali Tyberis Iordan miscebitur unda? Quis dabit hunc spectare diem, quo celsa Sionis Iungetur Latio moles; cum libera Thracum Barbarie iessea domus, montana videbit Culmina, faecundos ovium velut ubere pastos Exultare greges, et ovino plenius agno, Laetitiam virides saltu describere colles. Tunc memorata olim cernam portenta, relictos Ad fontes, versa Iordanem currere lympha. O panis domus! o macie confecta senili Ephrata quaere tuum qui te iuvenilibus annis Restituat, firmetque novo te robore panem. O nimis infelix, tua ni, quae colle Quirino Roma colit, pia respicias Cunabula Bethlem. Quis rerum casus, quae vis, quae dextra valebit, Fatorum stabiles, quas Mens aeterna gubernat, Alternare vices; fracto ut Mahometide ferro, Memnonii capiant Romana oracula mystae? Coelorum rutilae, conflantes saecula flamma, Iungite Thaborem Tyberi; faecunda Saronis, Romulei solis vestite cacumina flammae: Languentes Libani, Coeli melioribus auris Fortunate cedros: palmosa resurgat Idume: Carmelo veterem spargat nubecula rorem, Et Vaticanum mons Hermoneus adoret. Invictos reges, supplex haec causa, beatos Effectura vocat: nam quo se cardine vertit Christiadum secura quies; laus, gloria, fama. Verus honor regum se cardine volvit eodem. Quantum animi generoso indent pia bella Gradivo! Quas vires tam iusta dabit tibi causa? quod addent Pectoribus robur, coeptae pro Numine pugnae? His laurus secura viret: satis, unica palmis His est causa Deus: nequeunt pia pectora sterni; Victori, victoque parem dant astra coronam. Iniustis vero si caedibus opprimis urbes, Inde triumphales forsan tibi surgere palmas, Vis credam? hae non sunt palmae, sunt roboris atrae Heroi maculae, noxae virtutis, honoris Lappae palmares, fidei monumenta sepultae. Quo rapior? quo prolixae feror impete venae? Parcite, Pierios iustus calor excitat aestus. 22 Nec sisto; nam Thracis adhuc subscribo timendam Imperii molem: ex quatuor queis partibus orbis Dividitur, tribus Ismarius violenta tyrannus Imposuit fraena: Europam lacerata coercet Graecia, quam multis distinctam gentibus, inde Bosphorus extrema Bizantius inchoat unda, Hinc sparsam Ionio Aegeoque tridentifer aequa Adria definit lympha. Pars altera fraeni Pannoniam Lechumque premit, per saucia quorum Viscera, Bistoniae lumen fatale Dianae, Finitimis etiam terris, populisque cruentum Explicat horrorem: confinem Graecia terret Italiam; fuso metuit Germania Lecho. Austria Pannonicae pallet vicina catenae. Thraci Asia, et patriis Lybiae celeberrima monstris Paret, et ingratos inordet prostrata lupatos. 23 Nuper Sarmaticis adiuta Vienna sarissis. Extremae cladis post certa pericula, turpi Bistonidum gavisa fuga, tot millia Thracum Extincta, Austriacis victrix si legit arenis; (Auditum nunquam robur, vis tota Gradivi Threycii quo terga dedit, maiorque Gelonum Vicino pars caesa solo) sed Numinis ira Haec sors laeta fuit, Scythici blasphema tyranni Verba ulciscentis. Leopoldo indixit iniquum Is postquam Martem, se nil Crucis arbore fixum Formidare Deum, scripsit: quae incautus adoras Caesar, fulmineis prosternam Numina telis, Et Romana meis cedent altaria Lunis. Talia sacrilegum, fama est, dixisse tyrannum. Sed Deus istius probri, vice, reddidit ingens Hostibus opprobrium; quodque unicus arbiter ille, Regnorum excelsas adimat, donetque secures, Mentis lege suae; cuius suprema potestas, Et regnare facit, stivamque capessere reges, Ismarium laevo erudiit Mavorte tyrannum. 24 Quod fuit in votis tempus, quo barbara Lunae Cornua confringi, et Christo calcata valeret Terra peti, nunc est: facilemque fidelibus armis Ostendunt nunc astra viam: iam Caesaris Ales Pannonicos populatur agros, urbesque reverti Ad sua sceptra videt; nostrosque resistere Marti Indocilem, virtus fundit Germanica Thracem. Fata canunt et Buda ruet, stratumque legetur Pannoniae robur: Leopoldo Martia cedent Moenia: calcatis ibi Caesaris edita Lunis Stabit Avis, repetetque suas Crux Romula turres. Quae bello nunquam cecidit, tibi maxime Caesar, Buda cadet: Mahometanae solvetur acerba Perfidiae sedes: flebunt hanc maesta ruinam Tartara, et immitis discet plorare reversos Ad sacra Christiadum fraternos Attila muros. Caesareae ultra ultra, constantibus ite triumphis Victrices Aquilae, vesterque Odrysia terror Agmina, cornutumque premat formidine sydus. Tuque Leoninis Thracum nutrite medullis Sarmatiae Princeps, et maior Achille Ioannes, Quaere tuos Rex magne hostes, quas Lechicus ensis Dissipet, et Scythicam fax opprimat Arctica Lunam. Ite modo Veneti, feliciter ite Leones, Vestraque Bistoniae quae spectant carbasa maestae, Excipiant domitae vexilla volantia turres. (Providus o rerum, et fati mirabilis ordo! Divinae o placitum mentis!) Rhodopeia pallet Luna suas passura vices: finisque propinquat Imperiis Othomanne tuis: sat saeviit atrox, Bistonidum humano nunquam satur ira cruore. Praefulsisse parem quod si in tua damna Cometen Vidimus; has etiam Coelo retulisse ruinas Audiimus Caietanum. (a) pugnate decori Christiadum Heroes: vestras iam Sydera palmas Notificant ex: Norificant: et caudate quos lumine flammae, 675 Thracem pressuris offert Heroibus Aether, Hos Caietano publicat praecone triumphos. Sed progressa satis peregrino in pulvere, tandem Musa Thieneos canta ferventius ignes, 25 Annus erat post mille annos, et saecula quinque, Sexti etiam saecli quattuor post lustra secundus, Cum Rhodiae cecidere Cruces, solisque colosso Clara Rhodos, iacuit Scythicis obnoxia lunis. (a) S. Caietanus Romae Fr: Benigno a S. Urbano, Ordinis Eremitarum Discalceatorum S. Augustini, cum eundem prius Epileptico morbo, et paralysi oppressum, et a medicis conclamatum, prodigiose sanitati restituisset, eidemque saepius ante visibiliter apparuisset; Die 4. Augusti, Anno 1685, hora 17. silentii pomeridiani tempore apparuit, quem hisce verbis Latinis, pro Christiana militia precantem, affatus est: Imperium Othomannum totum in destructionem ibit, et Christi fideles, quamprimum maximas victorias contra Turcas reportabunt, et S. Mater Ecclesia triumphabit. Quod statim sequens probavit eventus, cum Die 7. eiusdem Mensis S. Caietano sacra, in Peloponneso Corone Turcis erepta est, nec multo post in Hungaria Neocastrum, aliaeque urbes ad Caesarem rediere. Huius apparitionis, sicut et reliquarum series, describitur in Relatione M. S. Insula lunato Phebea asserta tyranno, Visa metu Adriacum fuerat turbasse Leonem, Sollicitum; ne post tantae praeludia palmae, Immissos Venetis Thraces ditionibus enses Lugeat, et Rhodio nutet sua purpura fato. Quis metus hic habuit populos, cum plena trophaeis Regnorum, et nostri crevisse stupore veterni Barbara Bistonii spectarent cornua signi? Quod mox crediderint, dirum illatura propinquis Urbibus excidium, sacris circumfluus aris Ostendit pavor: afflictos ubi certa recepit Spes animos, precibus pietas armata Thienem Repperit authorem, Venetam bene providus urbem Instruxit pugnare piae qui robore vitae, Et votis placare Deum, quo vindice nostri, A Luna faciles nutant Othomannide reges. Flagitiis docuit nostris hostilia niti Arma, triumphantem nostris plus Bistona noxis, Quam propriis fore tormentis: Metanaea piatam Si culpa exuerit mentem, vis impia robur Amittet, lotisque isto baptismate culpis, Fas erit immites thracum sopire furores. Erexit pia deiectos facundia cives, Spemque animis hausere, trucem exarmare tyrannum Effusis Coelo precibus, vitaeque prioris Supplicio, iustaque animi post crimina, poena. 26 Tunc hominum quaevis, sacras properabat ad aedes, Conditio: rara illa quidem, cui more fluentis Temporis, (haec animas afflat caligo) pudori Est pietas: templorum aditu quos altera privat Relligio, quam fallendo vel inepta diei Exedra: vel libanda trahit tota aure, canora Psaltria; vel fidei subtracto sole, micantes Alliciunt faciles oculis illudere stellae. Tunc animi fervore unum quaerebat aperta Relligio Numen: quas opportuna Thienis Sedulitas, templorum avidas cogebat in unum Orantes turbas, publicis repetita plateis Sistebat Sacris supplex concordia valvis. Quod genus obsequii, necdum communia caetus Orsus vota sui, sed Relligione solutus Mysta, giganteae pietatis obibat amussi. Quos gemitus dederant Coelo, pensare benignum Laetitia voluit Numen, face quando Gradivi Pannonibus versa, se mox vetuisse probavit, Grassari Hesperio Rhodopaeum sanguine Martem. Hanc igitur Venetus pacis tibi debet olivam Caietane Leo, quod non fallentibus armis, Hellespontiacum procul exsufflaveris hostem. Nec solum Ismario fuit urbs ea libera bello, Sed tota immiti circumfrendente Gradivo Italia, Venetas dira face Martius oras, Non tetigit turbo; quas praeservavit eodem Praesidio, docuitque precum constare beatam Suffragiis pacem: verum est: decreta Tonantis, Armatae precibus pietatis cera sigillat. 27 Istis quale tamen fuerit coeleste Thienis Casibus ingenium, quo tempestiva timentis Urbis relligio, summae bonitatis amicam Acceleravit opem; sacro lustrata calore Musa refer, scelerique metum, et solatia pande. Praevidit claro aeternae qui lumine mentis Terrigenum peccata Deus, facilemque frequenti Labi hominem culpa, cuncta observante videret Intuitu; statuit paenas, quibus ultor iniquam Aequaret scelerum lancem; peccantibus ignem Accendit Stygium, quo aeternae vortice flammae, Illaudata graves luerent post funera noxas. Haec tamen interdum praecedit fata malorum Diluvies; et vivus adhuc peccator Avernum Inchoat; ut commune probis; reprobisque flagellum Augeretque probis palmam, reprobique futurum Praesenti inciperent Ditem praenoscere poena. Opportuna tamen culparum vindicis, aequum Temperat, inferiorque sua nil mole, venustat Numinis arbitrium pietas: quam sontibus iram Proposuit, iusto mala definita timori Declinare docet, viresque et certa ministrat Praesidia, aeternos quibus et feliciter ignes Effugiat; possitque etiam peccator amaras Ultricis vivus Nemesis vitare sagittas. Compertum satis est etenim, cum vindicat aptis Crimina suppliciis Deus, indefleta flagellat Supplicii peccata rigor; cum propria mentem Contritam, et scelerum molem, plagasque fatentem Castigat Nemesis, iustos divina furores Ultio suspendit, versis in praemia poenis. Solicito notum fuerat caeleste Thieni Consilium: qui mox populorum ut flebile vidit Exitium, pluresque urbes advertit iisdem Fluctibus involui, lethique pavoribus angi; Tum subito, Coelo doctus cognovit adultae Tempus vindictae, iustis quo crimina poenis Iratum cumulat Numen: cui protinus acres Placando stimulos, praecludendaeque malorum Iliadi, non unus amor, maerorque calentes Iniecere faces, missis in lumina lymphis. Sed Caietanus quali praesentia Marte Damna premat, non illi animum suspenderat anceps Iudicium: subito agnovit, securius hydram In capite extingui; meliusque in fonte nocivam Siccari Tethim; sic ipsa in origine pressam, Posse flagellantem populos occumbere cladem. In culpas igitur, poenae quae istius origo Prima fuit, posuit non exarmanda Thiene Dissidia: impuro carnis spontanea suasit Supplicia ardori; neque possessoris, iniqui Passus divitias, laesi dispendia iuris, Reddendo luere, et lacrymis expungere rapti Faenoris excessum docuit: recludere pacis Defunctae tumulos, primaeque reponere laudi, Concordes fratrum flammas, animosque coegit. Tum quod caelestis posuit Metanaea tribunal Pulsandum ostendit; cuius non vana priores, Confessasque semel tollat sententia culpas. 28 Sed divina reae postquam data gratia menti, Caelesti, tenebras animi splendore fugavit, Quo posset durare novae, retrograda nunquam, Proposito vitae pietas, Cerealia mensae Angelicae fomenta dabat, multamque palato Mortali, aetherei panis suadebat orexim. Non satis est aegro iuveni, debere salutem Solerti medico; sed postquam expulsa periclum Funeris elisit febris, pallentia suavi Recreat ora cibo: reducem cui crebra vigorem Quadra legit, fractosque fovet vitaliter artus. Non aliter, postquam mentis fatale piavit Erratum, illimi tristis Metanaea lavacro; Vitam animae rediisse quidem, nihil ambigo verae Doctrina fidei; sed cum rediviva sepulchro Laethalis noxae, mens divum haurire calorem Incipit, ut solido vitales robore firmet Igniculos, crescatque novo feliciter aestu; Nec repetat veteres peiori funere casus; Hic opus est, habeat panem, qui indemnia vivus Pectora conservat, sacrique augmenta caloris Multiplicat: quod non alius, quam caelicus ille Panis agit, qui Virginei de sanguine ventris, Et simul aeterni coctus sub Flaminis umbra, Nostrorum immodicos vitiorum mitigat aestus. 29 O umbra, o panis! superi: praeponeret istum Inconcussa licet vobis nisi gloria panem, Ingrata aeternum pareret fastidia nectar, Vestra nec incerto arderet livore voluptas. Sed quia sublatis multo felicius umbris, Aeternum laetos tanti vos copia panis, Lucis inocciduae mersos splendoribus explet; Vos reficit patriae multa pinguedine mensae, Plenius ille quidem; tamen ausim dicere: fessis Aestivo veluti sub Sole est gratior umbra, Suavior est nobis, quibus ista refrigerat ignes Esca cupidineos, et sacro robur amori Restituit; quam divino queis lumine plenis Coelica constantes stabilivit adorea palmas. Pugnanti veluti Spartano gratior illi, Dictus ubi innumeris Solem occultare sagittis, Hostis Achaemeniis veniens de finibus, olim Umbra fuit; nos ignitis cum tartara telis Insiliunt, tunc seu umbra, seu nube latentem Mentiti septum quando sub imagine panis Aeternum colimus Solem, generosius inde Intrepidi, Stygiam fortes toleramus arenam. 30 Impius immitti quae turbine saecula Mavors Impetiit, doluere nimis mortalia scindi Pectora; cum gelidis riguere potentius armis; Quam si Colchiaco pollens Medea veneno, Expressum infandis virus confunderet herbis, Plurimus unde rea sibi forte bibebat Iason: Vel quasi Thessalici vi carminis, ignea mentis Humanae ratio, longam perpessa fuisset Ecclipsim; rigido, stridebant omnia ferro. Hoc etiam sacri fuit incantata Gradivo Relligio panis: fatalibus ebria rixis Tempora, discordes odiis civilibus urbes, Faedifragi plures adverso Marte Dynastae, Armisona postquam pacem exclusere procella; Deseruere istum, veri qui nectit amoris, Conservatque animos dulci pinguedine, panem. Despecta Christi mensa, proh quanta secuta est Morum barbaries! unde et furiosa cruentas Haeresis explicuit strages, et pellere toto Orbe pios voluit ritus: o tempora dirae Plena Stygis! saevis crudele furoribus aevum! Ingemuit cernens istis lacerata Thiene Tempora dissidiis, doluitque vigere ferinos, Grassantis ferri affectos rubigine mores. Aethere suggestis tandem felicibus ausis, Non melius pravum ratus emendare quod Orbem Posset opus, quam si ad divini certa favoris Signa, frequentatis populus concurreret aris; Constituit rarum panis tunc illius esum, Unde omnis proprio veluti de fonte scaturit Aeterni dulcedo boni, suadere calenti Eloquio, sacrae crebros accedere mensae Convivas, panisque latens sub tegmine Numen, Dantis adorata, cordi coniungere flamma. Primaevis etenim fuit inde fidelibus unum Cor, animusque unus, sacri quia fractio panis Unio mentis erat; nam quaevis viderat isto Vescentes quos pane dies, contendere vidit Illos nulla dies: praesens discordia culpat Socordes animos, quos crebra ad iurgia livor Daemonis, exclusa pacis sufflaminat esca. 31 Conatur Stygius, semper qui circuit omnes Latro vias, quibus incautos subducat Olympo Terrigenas, huius prohibere cupidine mensae: Novit enim: fallor: non novit perditus hostis Delicias animae, sed tantum effectibus illas Coniicit externis; cernens, quae gaudia, quae pax, Quae flammae, quae lux, quae tunc coelestis amoris Illecebrae vultum immutent, dum mysticus escae Expositus, nostris abdit se cordibus Agnus. Inde venit, quod non una est quae prodiit Orco Haeresis, istius quae non Mysteria mensae Explosit: nempe alternis quae bellua rixis Pascitur, et crescit, charae felicia pacis Horrea, mortales animos sociantia damnat. 32 Quae te deliciae, quis te tibi gustus opimae Surripuit mensae, te Caietane quis ursit Extremus sapor, ut partito pectoris istum Impete nolueris, sed tota accedere panem Spectatus fueris flamma? quae farrea Numen Candida velabat, totum immaculata Thienem Sphaera tulit; septique ista caligine Phaebi Splendor, acervatis traxit praecordia votis. Nectaris istius constans dulcedine, mentis Fervebat pietas, coelestibus ebria donec Deliciis, toto mersam se fonte videret. 33 Cum Caietanus panis speciebus arnictum Intense coleret Solem; suus impiger ista, Quam quaesivit amor, talem decerpsit arena, Quam ventura etiam debebunt saecula palmam. Nam quo summa Dei sub pane latentis haberet Maiestas, oculis mortalibus invia, maius Et decus et pretium; pompae exterioribus auget Illiciis cultum: refero explorata: Thiene Primus in hac fuerat visus sudare palaestra. Is populo, sacram postquam florere synaxim Doctrinae fervore suae, fructuque laboris Impensi vidit; constans, ut mentibus hausta, Haereret pietas; publicis exponere caepit Angelicum precibus panem, fluit unde favoris Prodigus aetherei Christum venerantibus imber. Ut tamen excultis positus nitidissimus aris, Luminis externi crebro fulgore micaret, Lucis qui aeternae, tenui se panis in umbra Occultat candor; multa face Numinis orbem Obducti illustrat; quo mens humana, patentes Aspectus rerum solita observare, frequenti, Aeternum supplex in lumine lumen adoret. Virgineum pariter numerosa Chloride florem Stipat; odorato quo flore, et lumine, Patris Splendor, maternique uteri purissimus iste Flos, minus ignotus populis venientibus esset. Hoc Caietanus Venetum servasse Leonem Praesidio memoratur; adhuc decorantibus urbem Exemplis: passimque aliae, quae prima Thienis Instituit pietas, gentes inventa sequuntur. 34 Sed prius Adriaca quam nostra recedat ab urbe Musa, Thienae post publica commoda flammae, Immortale canam, crebro memorata quod illi, Suppressa erexit labes privata trophaeum. Aethereo constans animum cum vestit amictu Mortalem virtus, actu exteriore decorem Explicat occultum; quamvis se heroica celet Crebrius, atque Deo solo contenta nocivos Mens oculos hominum vitet, ne exponat inani Virtutem laudi, cuius dignissima merces Vult solus, pretiumque sui Deus esse nitoris. Mens etenim sincera, probi cui meta laboris Est Coelum; timet, aeterna mercede beandum, Lux tenuis ne perdat opus: tamen ipse latentes, Saepe Deus publicae luci commendat, aperto Prodigio flammas: quo se magis occulit almae Virtutis gratus fulgor, magis ipsa laborant Sidera, quo spectanda palam demigret iniquis E latebris virtus, a caecis clarior umbris. In veri delectu, hominum fallacia nutant Iudicia: et vitrum gemmas putat arbiter oris Solum externi oculos; crebro mortale vacillat Ingenium, fictus cui dictat hypocrita praeceps Suffragium: quos sanctorum persaepe putamus E numero, fortasse suis legionibus ater Tartarus adscripsit: Coelo cui teste litamus, Non fallit probitas: Divos sola astra revelant. 35 Ausoniae populis, claros spectata Thienis Mittebat radios virtus; quod duceret illa Ingentes secum applausus, fuscare colorem Virtutis volvit: cui non est culpa, latere Corporis haud passus vitium, fallacia laudis Humanae studia explosit: quos manca reatus Forte illi natura dedit, prodebat honoris Desertor proprii: largas quas coelica dotes Gratia contulerat, latebris damnabat, acerba Contemptus, nimiaque sui squalloris orexi. Inde venit, cuius tantis post funera signis Vulgatur probitas, sanctae tamen abdita vitae Sint decora; et modicum est quod commemorare stupescit Posteritas, multo fuerint cum plura, latendi Quae tumulavit amor, Coelo sua praemia spectans. Sed quantis venerandum Orbi, post sera Thienem Funera portentis, signisque suprema benigni Numinis, et solers sanctorum in honore potestas Exhibuit, iam fama oras vulgata per omnes Ingeminat: nec adhuc certo finivit elencho Signorum numerum, desperatoque stupendis Indice prodigiis, sine lege, sine ordine narrat Terrigenis superas portenta loquentia curas. Nolo plura loqui: de multis immoror uni Prodigio, quod vivus adhuc celare nec ipsis Nocturnis potuit, Veneta factum urbe, tenebris. 36 In tenero fratrum coetu, non ultima cunctis, Cura fuit sociis, capta quidam inter alumnos Mente Thieneos: frater lymphaticus iste Illorum fuit ex numero, quem proximus Ordo Praesbytero, sacrum fecit: tulit omnia nullo Pharmaca subsidio: quod mente tenaciter haesit Afflata vitium, medicae est immobile dextrae. Attamen ad morbi, crebro consulta facultas, Ingrati iugulum, respondit iatrica: mentem Emotam non posse alia ratione reponi, Quam si liberior conclusam eventilet aer Stultitiam, vacuetque atrae fuliginis umbris, Imprudens cerebrum: poterit variata parumper, Aura, incompositi mentem formare sodalis. Communis voti offendit rurale Thienem Morbi praesidium; noviter quod laederet ortum Vulnere non modico coetum: sed amata premebat, Angebatque animum, quae sperabatur ab aura Liberiore salus: hic officiosa Thienis Quid statuet pietas? res mira! aegroque salutem Impetrat, et non parva sui dispendia coetus, Fratris ab agresti cavet impendentia cura. Iam decreta dies, Coeli qua purior aer Captandus fuerat; nox hunc postrema sequentis Praemonet Aurorae, qua se disponere demens Ad nova debuerat ruris solatia frater. Singula librantis, multos nox una Thienis Excitat affectus; supplexque incumbit ad aurae Nobilioris opem, quae Coeli e climate votis Impetrata venit: meruit sperare benignas Interea fixo motas cum cardine stellas, Propitiis medicas purgare aspectibus auras. Mox videt inde Deo ventes mittente, salubres Flare Notos: superhumani spirata favoni Flamina propitiis ignarum afflatibus aegrum Purificant, veterisque fugant fastidia morbi. Cum primum Eoos surgens Aurora colores Spargeret, evigilans frater deliria mentis Emotae correcta stupet: quem mane sodales Postquam maesti adeunt, aurae ruralis, amicae Mox dimittendum fidei; reperere Thienis Convaluisse fide, missa sibi coelitus aura. Inferior morbo, iustaeque ignara medelae Natura, et multis ars ante elusa periclis. Portentum dixit, maiusque in vulnera fatu. Coelica tam claro fatuum cum ventilat aura Prodigio fratrem, quo sit sita culmine mentis Flamma Thienae Deus indicat: astra Thienem Portentis celebrant: meritis sublimibus aether Respondet: cum sit rarum, et sublime favoris Aetherei signum, fatuas componere mentes.