CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 333241 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/333241.

Nodus 333241 in documento modr-n-cons.xml


II 3 Quomodo aggrediendae sunt grauiores aegritudines

Interea tamen temporis, quo maturationem ulceris expectas, mulcendum est oleo, unguento, aliisque medelis aut potionibus, quae ad celeriorem maturationem conducere solent, hoc est condolendo uel compatiendo, iuuando, minuendo, et aliis rebus fouendo, de quibus postea dicturi sumus; quae ubi singula adhibueris, et iam uulnus tractabile reddideris, tum demum illud tollere laborabis. Ista prudentia Seneca, in consolando Lucilio scilicet, accommodatissime usus est, quem cum accepisset uehementius morte Flacci amici sui commotum, principio eum dolere non prohibuit, ceterum ut id modestius faceret, diligenter admonuit: "Moleste" inquit "fers discessisse Flaccum amicum tuum; plus tamen aequo dolere te nolo. Illud ut non doleas uix audebo exigere a te; et esse melius scio. Sed cui iam ista firmitas contingeret, nisi iam multum supra fortunam elato? Illum quoque ista res uellicabit. Nobis autem ignosci potest prolapsis ad lacrimas si non minime decurrerint, si ipsi illas repressimus. Nec sicci sint oculi amisso amico nec fluant: lacrimandum est, non plorandum."

Sed postquam aliis plurimis medicaminibus fomentisque egregiis, quae in illa epistula adhibuit, uisus est sibi dolorem eius potuisse temperare, quam docte hanc indulgentiam comprimere et angorem omnem conatus sit auferre, uideamus: "Cogitemus ergo", inquit, "Lucilii carissime cito nos eo peruenturos quo illum peruenisse maeremus; et fortasse, si uera sapientum fama est, recipit nos locus aliquis et, quem putamus periisse, praemissus est."

Ecce quo modo aegritudinem paenitus tollere uoluit docendo cum Flacco nihil mali actum nec ei quicquam accidisse, propter quod ingemiscendum sit, sed discessum eius, qui ad meliora transiuit, plus gaudii quam molestiae habere. Iuxta hanc eandem rationem, si quis diligentius intuebitur, et Boethii processit consolatio et aliorum complurium doctissimorum uirorum. Ipsa eos natura et usu aliarum rerum grauiorum ita instituentibus; etenim in cunctis arduis rebus uidemus eodem modo homines incedere ac prius radices uel alia, si qua sunt, retinacula succidere quam totam molem subruere aggrediantur; sic fabri caementarii in lapidibus effodiendis facere consuerunt, sic agricolae in transplantandis arboribus. In leuioribus uero negotiis freti uiribus mox caput rei adoriuntur. Vnde aliquando ultra uires ausi temeraria spe, non iniuria frustrantur et accepta confusione, digno temeritatis suae praemio, ad sanius redeunt consilium. Ex quo datur intelligi, si qua manifesta necessitatis ratio aliud non postularet, securiorem salubrioremque uiam consolandi fore si leniores medelae praemittantur. Sic et sciti medici omnes, si non extremo discrimine aegroti ab ordine auocentur, semper ante pharmacum potiunculis leuioribus morbum mitiorem reddere consueuerant. Nam et natura excolit prius corpora ac praeparat quam ea formam induat uel superuestiat.

Nos tamen postquam, quae de tempore et modo aggrediendae curationis admonenda erant, praemisimus, iuxta institutum ordinem a radicali aegritudinis medicina dicere incipiemus.