CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 332996 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/332996.

Nodus 332996 in documento modr-n-cons.xml


II 1 Quomodo et quibus rationibus sit consolandum

Nunc dicere superest qua ratione quibusue modis mitigandus sit dolor amici; et quidem hac de causa, ut Cicero in Tusculanis quaestionibus narrat, uarie sapientes censuerunt. Cleanthes enim putauit unam illam ac simplicem esse consolandi rationem docere illud, quod accidit, malum non esse. At Epicurus, quoniam mala concedit, optime factum ratus est abducere animum a malis ad bona. Peripatetici, utpote qui mediocritatem in omnibus sectantur, officium consolatoris praecipuum statuunt persuadere afflictis non magna mala pati. Chrysippus uero caput censet in consolando inducere animum maerentis se putet in illo labore iusto ac debito officio fungi, nec ulla contumelia aut iniuria affectum; Cyrenaici lugentem censent admonendum conditionis humanae prudentisque esse officium uniuersas, prius quam accidant, praemeditasse calamitates seque ita comparasse ut nihil eum inparatum offendat. At Cicero haec omnia consolationis medicamina complexus est, et recte quidem. Neque enim omnes similiter mouentur, uerum alius alio et unus quidem grauius quam alter, neque satis exploratum habes quid cui magis conducat; ideo tentanda sunt singula etiam si sint parua uel tenuia, quia, ut ille ait:

Fortasse quae non prosunt singula multa iuuant

Parua necat morsu spatiosum uipera taurum

A cane non magno saepe tenetur aper,

Tu tantum numero pugna, praeceptaque in unum

Contrahe; de multis grandis aceruus erit.

Quam ob rem huius aegritudinis curatori perinde atque prudenti medico faciendum est, qui non bene cognitum morbum uario pharmaco uel cataplasmate tentat diuersisque medelis experitur nec eorum, quae conducere putat, intentatum quicquam relinquit. Nititurque praecipue scitus medicus morbum tollere funditus, aut, si id nequit, dolorem sedare laborat, aut saltem minuere, et si neque id datur, comprimere eum curat, ne in amplius manans sana membra ualeat uitiare. Diuertere quoque minus noxiis itineribus conatur. His rationibus omnis medicorum ars procedit, quarum et medico animae nulla prorsus omittenda est.

Verum dices: quo pacto istas consequar? Facile, inquam, si ad radicem causamque angoris oculum intendas, quam in principio huius operis explicauimus, ubi diximus radicem originemque uniuersae aegritudinis opinionem esse malorum, quibus se comprehensum languens ingemiscit et ab his sese explicare contendit. Idcirco qui morbum funditus eradicare cupit, Cleanthis sequatur rationem, Chrysippi uero qui mitigare desiderat; porro qui detrahere dolori uult, peripateticorum obseruet monstrata; qui supprimere, Anaxagorae; et qui abducere aut diuertere, Epicurum non dedignetur praeceptorem.

Tollitur enim funditus aegritudo si, quod aegre fertur, doceatur malum minime esse; sedatur uero si iuste eos uel utiliter afflictos declarabimus. Minuitur cum paruum esse persuadetur; cum autem non nouum aut insperatum agnoscitur, comprimitur haud mediocriter; sed diuertitur cum animum ad aliam curam traducimus aut eum noua uoluptate demulcemus.