CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 332725 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/332725.

Nodus 332725 in documento modr-n-cons.xml


I 8 Antidotum irreligiosorum

Irreligiosi uero uiri et impii maxime inducendi sunt ut recte de Deo ipsiusque prouidentia sentiant, suspicentur caelum, considerent tam disparem aequalitatem lationis eius, intueantur terram, mare, et quae in illis nascuntur uniuersa, qua lege gignantur, uiuant, operentur, et intereant; se praeterea ipsos diligentius aduertant atque quo modo in mundum uenerint et unde procreati sint, perscrutentur; seque mortales agnoscant, quam pauca possint paucioraque ualeant et sciant. Demum examinent paululum quo freti intumescant tantopere, quid se subito casuros extollat; aut cur potius, si se prudentes existimant, non illud magis uestigent cuius rei gratia in mundo sint, quemue finem, aut quod tandem propositum habeant, cuius gratia uiuant seu quo actus operationesque suas dirigant. An forte frustra uel temere uel ad nihilum se factos augurantur? Vbi sunt reges, ubi imperatores, ubi alii potentes terrae omnes? Quorsum deuenit cum totius orbis imperio Alexander? Quorsum Darius cum diuitiis suis? Quorsum Cyrus cum tanta potentiae ac gloriae ostentatione? Quorsum? Quorsum Hannibal, Scipio, Caesar, Pompeius, Octauianus et alii duces clarissimi potentissimique? Erubescant saltem uel procacis satyri uocem, qua eiusmodi homines digne coarguit dicens:

discite et, o miseri, causas cognoscite rerum:

quid sumus et quidnam uicturi gignimur, ordo

quis datus, aut metae quam mollis flexus et unde,

quis modus argento, quid fas optare, quid asper

utile nummus habet, patriae carisque propinquis

quantum largiri deceat, quem te deus esse

iussit et humana qua parte locatus es in re.

Sed de his satis. Ad alios, quos consolari difficile est, reuertamur.

Illis igitur, qui multis tempestatibus frequentius contriti sunt, enumerare oportunum erit plerosque qui post uarias multiplicesque iacturas et aerumnas laetos tandem ac iocundos expleuerunt dies multifaria felicitate exuberantes. Vt P. Rutilium, Lucium Lentulum, Cn. Cornelium. Quamuis aptius recentiorum adduci memoria et praecipue eorum, quos ipsi maerentes cognouerunt. Amplius hoc loco spe meliore inducere maestum animum non postponas. Vnde laudatus est Rhodius ille, cui in caueam a tyranno coniecto cum suaderet quidam a cibo abstinere, respondit omnia, dum uiuit, homini esse speranda. Adde quod Domini semper fuit institutum corripere, quos dilexit, amicos suos in deliciis non nutrire, sed more optimorum patrum filios suos per duriorem disciplinam seuerius educare, quod multorum amicorum Dei factum declarat, quos nunc prolixitatem euitantes enumerare omittimus.

Nimium uero delicatis gloriam, diuitias, potentiam, honorem, quem ipsi habent, aut quo perfuncti sunt, et aliorum uel ordinis uel generis eius miseriam, inopiam, infortunium ad memoriam reducere expedit ac monere uelint potius illis rebus gaudere et deo, qui eis tanta praestiterit, cum nihil amplius quam alii quiuis miseri promeriti ab eo essent, meritas agere gratias.

Recolant quoque insigne illud ac omni laude dignum Amasis regis Aegypti factum, cui cum Polycrate tyranno Sami cum hospitium esset, audiretque ei frequenter uniuersa et bella et alia singula longo tempore ex sententia semper succedere, scripsit ad ipsum epistulam in haec uerba:

Amasis Polycrati ita inquit: mihi quidem feliciter agi cum uiro amico meo et hospite audire uoluptati est, tamen tuae magnae prosperitates mihi non placent, qui intelligo quam inuidum numen sit. Quod ad me attinet, malim cum meas ipsius, tum eorum, qui mihi curae sunt, res nunc prospere ire, nunc per uarias fortunae uices aeuum traducere quam in omnibus an prospere cedere. Tu itaque mihi obtemperando hoc aduersus prosperitates agito: despice quid tibi est quod plurimum facias quodque amissum tibi maxime doleret; id ubi inueneris, ita abicito ut numquam ad homines ueniat. Quod si prospera deinceps tua non uariabuntur aduersis, medeare tu tibi subinde, eo modo quem tibi subieci.

Hoc consilium explere cupiens Polycrates accepit rem quam in deliciis praecipuam habebat, gemmam uidelicet signatoriam, smaragdum quam gestabat auro inclusam, opus Theodoris Samii, atque eam ex biremi longius prouectus cunctis spectantibus in pelagus proiecit, non absque magno dolore. Paucis deinde diebus piscator quidam insigni capto pisce eo Polycratem donauit; in cuius uentre famuli eam ipsam, quam abiecerat, gemmam inuentam Polycrati detulerunt. Qua re Polycrates admodum delectatus singula, ut gesta erant, conscribens misit ad Amasim. Qui intelligens non posse praestare hominem ut uel se uel quempiam alium e fato impendenti eripiat, utque Polycrates bene moreretur bonam fortunam semper expertus, insuper ea quoque reperiret, quae abiecisset, misso Samum caduceatore uoluit ius cum eo hospitii soluere. Quod ideo fecit ne in tristem aliquem grauemque casum incidente Polycrate animi dolorem, ueluti de hospite, ipse contraheret. Neque eum profecto fefellit opinio. Nam post aliquot annos Polycrates ab Oroete quodam Persa Asiae praefecto dolo captus miserrimoque patibulo extinctus est.

Hic illius sapientissimae Demetrii sententiae ueritatem intueri licet, qua dicere assolebat "Iratum procul dubio illi deum esse, ne dubita, cui uniuersa ex uoto fluxerunt." Deus quidem bonos (ut egregie etiam sentit Seneca) probat, illisque fortunam, qua eos exerceat, assignat, at imbecilles et effeminatos respuit, nec dignos ducit a quibus fortuna aliquando uincatur. Hanc sententiam primus Plato posuit, quam cum apud eum legisset Callimachus adeo pudore simul et dolore accensus est, quod ei nihil aduersi accidisset, ut se e muro in mare praecipitem daret. Furorem non laudo, laudo tamen singularem uirtutis aemulationem.

Demum his eisdem de quibus loquebamur, si res postulabit, spem sumendae uindictae iniciemus de his, a quibus iniuriam acceperunt, quandoquidem ob fastum animi ingenio illorum apprime congruat ipsosque summopere delectet. Extremi uero uidelicet melancholici et natura truces aut duriores uariarum uoluptatum pollicitatione oblectationeque demulcendi sunt et aliis iocundioribus cogitationibus releuandi. De quibus omnibus et aliis plerisque, cum ad medelas aegritudinis ueniemus, latius disputabimus; nunc ista congrua singulis generibus sigillatim assignasse sufficiat.