CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 332386 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/332386.

Nodus 332386 in documento modr-n-cons.xml


I 6 Antidotum senum et pusillanimorum

Sed de his uiris praestantibus hactenus; ad eos ueniamus quibus minus et spei est et uirtutis, cum quibus multo plus operis difficultatisque superest oratori, atque illud praecipue curandum quo eos bene de se sperare inducat ostendatque in eis siquid poterit tale esse, quo freti miseri esse non poterunt, ueluti sapientiam, artem, scientiam, disciplinam, ualitudinem, robur, ingenium, sollertiam, probitatem, et cetera id genus; quo pacto Cicero Lentulum submonuit: "Tuae", inquit, "sapientiae magnitudinisque animi est omnem amplitudinem et dignitatem tuam in uirtute atque in rebus gestis tuis atque in tua grauitate positam existimare."

Et recte sane; quicumque enim aliter agit, id agit ne umquam quietus esse possit, nec ullis iocundis fruatur diebus uniuersamque uitam suam sollicitam transigat ac miseram; quippe cuius uota et desideria ab extra pendere incipiunt, mox fortunae praebet dominae uenale caput, illi se subicit, illius destinat seruituti, quae quoniam uaria et instabilis est, uarios ac instabiles famulos suos reddat necesse est, et semper eos cupiditate futurorum bonorum anhelantes efficiat, amore praesentium anxios, praeteritorum aut ademptorum iactura tristes ac luctuosos. Quomodo igitur non hic iure ac merito inops et miser, immo miserrimus sit censendus in tanta animi inopia et fluctuatione positus tametsi Attali aut Croesi thesauros possideat? Aut quis hunc probum uel bonum dixerit, cui nullum scelus adeo exsecrandum detestandumque est, quod non leue putet et factu facile, dummodo, quod cupit, uel retineat uel adipiscatur? Nonne istorum illa uox est: Crescant diuitiae" et "crescant quocumque modo; quid enim saluis infamia nummis?

Et rursum:

Decernat quodcumque uolet de corpore nostro Isis et irato feriat mea lumina sistro, Dummodo uel caecus teneam, quos abnego, nummos. Et pthisis et uomice putres et dimidium crus.

Haec sunt periuri uerba qui depositum negauerat amico, hi omnium fortunae seruorum sermones. Nec mirum quidem; qui enim sibi ipsis diffidunt, si amittunt quod possident, desperant sua uirtute aliquid amplius umquam comparare. Idcirco quando in discrimen eorum ueniunt, omnibus illa flagitiis et criminibus defendere non erubescunt, non pietati parcunt, non amicis, non fratribus, non parentibus, non famae suae, non honori, non ipsi denique omnium conditori deo: omnia perturbant, omnia subruunt, polluunt et profanant.

Contra uero illi, qui uirtutem colunt eiusque praesidio freti sunt, nullis omnino opibus adduci queunt ut non solum rem piaculo, sed ne laxissima quidem paenitudine dignam committant. Vt M. Curius et C. Fabricius apud Romanos optime declararunt, quorum alter a Samnitibus, alter a rege Pyrrho multa argenti aurique pondera missa non attigit. Etenim tolle cupiditatem et flagitia uniuersa sustuleris; tolle auaritiam et non erit amplius ob quod peterent homines, aut furta latrociniaque exerceant, nec cur fidem uiolent, socium decipiant aut interimant. Sane Xenocrates philosophus quinquaginta auri talenta missa ab Alexandro repudiauit, tametsi ad nullum scelus illis sollicitaretur. Sed Crates Thebanus proprias diuitias collectas in pelagus proiecit, "Abite" dicens "in profundum malae cupiditates; ego uos mergam, ne mergar a uobis." Multi quoque philosophi proprias facultates abiecerunt, ut Democritus et Diogenes, qui se praedicabat Persarum rege ditiorem, quod ipse uidelicet paucorum indigeret. Et Stilbon rapta patria, amissis liberis, uxore, facultatibus omnibus, cum ex incendio publico solus exiret, interroganti Demetrio numquid bona omnia perdidisset, "Minime," inquit, "omnia enim mea bona mecum porto." Et clariora quidem omnibusque regiis opibus pretiosiora. Vnde iure illi dicere poterat quod Solon cuidam diuiti retulit, a quo dum esset rogatus an thesauros haberet, respondit: "Ambo thesauros habemus, uerum inter meum et tuum hoc interest quia nullus de meo quicquam me inuito contingere potest, et si aliis distribuo, diminutionem non patitur; tuus autem amissionis quotidie patet discrimini, et si alteri uel modice tribuis, semper deperit." Huius expectatio ab se erat et hic ab se pendebat, non ab extrinseco.

Quod si dicas "Huic sapientia et rerum ingens scientia erat!" et tu, inquam, sapiens eris si ad naturam uixeris, non ad opinionem; nam neque illi de facultatibus fortunae amplius erat quam tibi; diues tamen erat, quia ei, quod habebat, erat satis. Idem, si cito cupis ditari, tibi faciendum est; mox enim ditaberis si cupiditati detraxeris et pecuniis adiicere non curaueris.

His igitur atque eiusmodi suasionibus hi inducendi sunt ut uel fortunas omnes contemnant uel, si id facere nequeunt, fiduciam sui non amittant; quia, ut dicitur, caput facile inueniet pileum; unde habuisti, quae perdidisti, inde et, quae non habes, consequi poteris. Sic illi, qui dolebat uxorem bonam amississe, dictum est:

Bono animo esto; aut enim bonam inuenisti, aut fecisti; si fecisti, et aliam facies; periit enim opus, non magister; sin inuenisti, quaere et inuenies.

Et hac ratione istos consolabimur de quorum numero senes diximus primos.