CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 330363 in collectione croala.
Functio nominatur: /node/croala/330363.
Abrahamus Jacobus Penzel Adamo Barichevich s. p. d. Zagrabiam Legi, vir summum
everende , maxima cum animi mei voluptate litteras, quasZagrabiae a. d. XIV. Kal. Martias scriptas, dispensatores currus publici recte tradiderunt, atque ut morem gererem humanissimis precibus tuis, subjunxi hisce, sed timidiuscule, indiculum omnium earum versionum, editionumque Biblicarum, quas tenuis mea suppelex litteraria servat. Doleo scruta te, ne carbones dicam, inventurum, ubi thesauros speraveras. Sed qui possem, rogo Te, dives esse librorum, qui octuogesimo nono anno, ne unicum quidem possidebam, et qui per septem hos annos numquam ea usus sumconditione , per quam mihi coemere libros licuisset, iis potissimum, quos fors mihi objecit, contentus? Videbis inibi bina exempla versionis Bibliorum Venedicae, unam utriusque foederisBudissae 1742. impressam, alteram solius novi Testamenti excusamCottbusii 1710. utraque octonis.Venedicam linguam ubi dixi, Tu eam intellexisse putato, quae longe lateque per utramqueLusatiam tam superiorem, quam inferiorem a rusticis, plebeisque hominibus communis est, et quam Tu in ultimis tuisSerbicam appellasti. De tot, tantisque Slavicis gentibus olim per omnemGermaniam diffusis, in ipsoGermaniae meditullio, nunc tantum pusilla ista gensLusatiam incolens aetatem tulit. Est vero una eademque lingua, qua inferioris, superiorisqueLusatiae habitatores utuntur. Quoniam tamen in pronunciatione aliisque minutiis differat, quoniam porro quaelibet dialectus, ut accidere solet, peculiaria sua vocabula habeat, quae alias, rectius ut puto, in idioticis colligunt, hinc factum est, ut Venedi bifariam sibi linguam esse somniaverint gensque omnibus doctioribus libris plane destituta, utriusque dialecti peculiarem grammaticam ediderit. Grammaticam ejus dialecti, quaLusatia superior utitur, ediditGeorgius Matthaci Budissae 1721. etc, alterius veroHauptmannus Lubbanii 1761. etc. Fere omnes libri impressi, dialectosuperioris Lusatiae conscripti sunt cujus orthographiam, qua nunc etiam utitur,in Zacharias Bierlingius Orthographia Vandalia, primum stabilivit. Habent etiam etÿmologum,1689. excusa,, qui Abrahamum Frencelium , opus insanientis sanaeque eruditionis refertissimum scripsit. 1693. quaternis de Originibus linguae SorabicaeQuod si mentem litterarum Tuarum recte percepi, videris putare Sorabos nunc demum versionem Bibliorum accepisse. Sed ego, quod facile fieri potuit, vel mentem tuam, non ita, ut par erat, adsecutus sum, vel Tu cl.
Antonii mentem sinistre interpretatus es. Nosti, vir cl. eamἀκρίβειαν , qua jejunam nudamque Bibliorum LectionemLutheri adsectae prosequi solent, et qua nihil iis curae magis cordique est, quamτὸ γράμμα ἄνευ τοῦ πνεύματος blaterare. Hinc facile divinare licet, nec Venedos, quorum pars maximaLutheri αἵρεσιν sectatur, diu sine interpretatione aliqua divinorum librorum mansisse. Atque ita se res habent. Statim enim postLutheri obitum, vel eo adhuc vivente, particellae nonnullae Sanctorum Pandectarum Venedico sermone reddita typis evulgata sunt. Quarum nullam possideo, ne vidi quidem, memini tamen, quem nunc adire non licet, nonnullas earum in notitiis, quas de bibliotheca Hallensi dedit, summa fide descripsisse. Sumptibus tandem auspiciisque comitis Baumgartenium , quae gens ultima atque ditissima omnium Lusaticarum est, prodiit utriusque foederis versio Venedica, anno Iersdorfii 1728. 4interpratoribus :, Joanne Langio , Matthaeo Jockisch , atque Joanne Boehmero , quam Joanne Wavero , cujus exemplum possideo Kühnius 1742. repetiit.Inferioris Lusatiae incolis Novum Testamentum iamquidam Theophilus Fabricius 1709. dederat, quibus tamen huc usque vetus testamentum defuit. Hunc defectum suppletutus, qui se ipsum Venedice nominat Joannes Fridericus Fritz et qui litteras suas, quas subinde mihi dat Farrara Jalkoczach a Jolbine signare solet, obtenta permissione a Consistorio Berolinensi, etiam N. T. Venedice transtulit, utque mihi scribit (ipsum enim librum nondum videre licuit) novam plane orthographiam, a Fabriciano toto caelo discrepantem sequitur. Interim non omnes Lusatii dogmata Kolkwez Lutheri profitent. Sunt et ibi catholici, pauciores tamen numero et libris imprimendis, si non prorsus fallor, lutheranis pauciores. En indiculum omnium eorum, qui mihi hactenus innotuere:Evangelia Dominicalia una cum Epistolis Porro quem ipse possideo:1690. Kratke Izalsa pratzineno, to jo: inektore wossebnische pojedanja ztoko starowo ha nowoho zakonja historias continet selectas ex utroque foedere excerptas. Denique quod superius dixi, unam eandemque esse linguam utriusque1759. Lusatiae dialectum, ea de re tu ipse judex sedeto. Descripturus enim sum, quoniam credo libris Venedicis Te carere, initium Evangeliis. Johannis :Lingua Superioris et Inferioris
Lusatiae 1. We spocίatku bie to slowo, 1. Wo sachopenu bescho to slowo, a to slowo bie pola Boha, a to slowo bescho podla Bohga, a Boh bie to slowo. a Bohg bescho to slowo. Adjeci his litteris etiam plagulam unam ephemeridum nostrarum, quae nunc singulis septimanis hic prodeunt, veniam petens, si forte, quod facile fieri potuit, superiores meas hisce iam quisquiliis oneraverim, ac tandem, quoniam te meas esse aliquid putare nugas
Katul, confido,Carmina , 1, 3-4.ἐπινίκιον Carolo nostro adclamatum, quod nolim a te severe nimis iudicari. Ipse enim scio,οἰκονομίαν totiusὠδῆς melius disponendam fuisse, ut taceam unum alterumque prosodicumσφάλμα , de quo non ita ac de interna vi poetica sollicitus sum. Hujus enim generis vitia levi deterguntur spongia, ast quod poeta intrinsecus deest, hoc nulla illi conciliare velκριτικωτάτη τέχνη potest. Doleo tantum sinistra me auguria pro dextris coepisse. Nam ecceCarniolia tanta quanta iam Gallica est, scholaeque, quod me propius tangit, clusae. Audio eas statim post Pascha esse aperiendas, et sane nunquam claudenda fuissent. Subdubito tamen. Cum enim studiosorum multi e perperam sic dictis stipendiis vivant, quae ante discessum Gallorum numquam solventur, puto hos omnesZagrabiam ,Gracium ,Vindobonam etc. migraturos, ubi et suis stipendiis uti, et studium litterarium ulterius percurrere possunt. Quod si hoc acciderit, et ubi totam aestatem mihi sine discipulis degendam esse conspexero, relinquam et ego Gallos, urbemque, veniamqueZagrabiam , ut ibi vel in aliaHungariae autSlavoniae urbe aestatem transigam. Aliqua linguarum recentiorum cognitio Gallica, Italica, Anglica etc. comparabit mihi forsit penes tuos victum. Nam ita Dii me amant, hic per totam aestatem sine stipendio vivere nequeo. Nihil enim repositorum habeo, neque in loculis, nec in arca. Tu vero fac ubi licuerit, scribe an hoc consilium meum calculo tuo adprobaveris, an non. Nam si iter hoc susciperem, nec postea haberem, unde viverem,conditio meaZagrabiae deterior adhuc foret, quam hic est. Interim meliora sperabimus.Nactus tandem sum
primum volumen Bibliotheca Slavica, quam . De quo doctissimo opere, quod tu dubio procul, iam diu vidisti, nihil tibi ulteriusDurichius Vindobonae ediditscribendim esse putavi. Pergunt Vindobonenses bene de re litteraria mereri. Ut enim de immenso illo stupendoque eruditionis operesileam, quo omnem numismaticam, vasto ausu, cui et ille modo par erat, complectitur, edidit nuperrime Eckheliano indefessae diligentiae vir Alterus, Phranzae historiam, cujus hactenus versionem modo Latinam habebamus, sed proh dolor, prorsus in usum Graecorum, ita ut paucissima ejus exempla in tabernas librariorum nostrorum pervenierit.Liber baro dedit comptissimamLocella , cujus lectione bonas horas nunc fallor. Xenophontis Ephesini editionem, quem hactenus solummodo indagatorem prisci Teutonici sermonis noveram, ingentem librum Michaeler De Situ Paradisi foras dedit, quem nondum videre licuit, quem tamen aveo evolvere, quia omne studium Biblicum praesertim vero sacra geographia summis mihi in deliciis est. Sed cur ego noctuasAthenis ? Tibi enim, procul dubio omnia haec iam diu innotuere.Subscribere diem nequeo: domus enim currus publici clusa, et nescio, quando Galli eam aperient, usque ad exoptatum illud tempus litterae hae una cum aliis penes me restare reponique in scriniis meis debent.
Tu vero, vir doctissime, vive feliciter procul ab omni armorum strepitu, et, quod facis, Penzelium Tuum, Te amantem, quantum pote, redama. Iterum vale, et cura valetudinem Tuam.Labaci MDCCXCVII.