CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 330295 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/330295.

Nodus 330295 in documento baricev-aa-epist-penzel.xml


Abrahamo Jacobo Penzel A. Barichevich s. p. d.
Labacum

Multa mihi, eademque cognitu non injucunda narraverunt litterae tuae VII. Idus Febr: redditae. Illud prae ceteris gratum fuit, quod addidisti, prodiisse Te et item Schellerum e schola Ernesti. Huic paucos omnino doctrina, vix unum aliquem eloquentia parem habuit aetate nostra Germania. Schellerus autem homo impense doctus, ut ait Gellius, ad interiorem Latinae linguae cognitionem, auctorumque veterum intelligentiam multa attulit, quae mihi pueros instituenti usui fuisse, gratus agnosco. Ejus dictionarium quamvis in Graeculorum voculas incidit (vid. Eph: Litter: Helmst) haud tamen sua laude caret. In Bernolakii opus judex sedere, antequam exeat, non audeo, neque illud comparare volo. Didici tandem damno meo sapere. Saepe redemisse me paenituit librum, quem praestitisset ne emere quidem. Et Tu id ipsum ex plagula, ad te missa, videris mihi non obscure indicasse. Caeterum editum opus citius tibi curabimus.

Linguae Slavicae dialecti sunt plurimae. Croaticam autem Carniolicae et Russicae viciniorem esse, omnibusque meridionalis plagae dialectis, quam aut Bohemicae, aut Polonicae, explanatum est. Hinc fit ut ab homine Croata, nisi edoctus sit, magnam partem illa, qua Hungari utuntur, non intelligatur. Non tamen vana est opinio, affinium linguarum cognitione nostram ditari. Quod te ignorare nolo, illud est, Serbos, Lusatiae inferioris incolas versionem Veteris Testamenti, qua adhuc in sua lingua carebant, nuper accepisse. Quaeris, unde audiverim? Cl. Anton, mei studiosissimus, Görlicio heri mihi per litteras significavit. Possides tu, vir cl. insignem Bibliorum collectionem, facias sciam et numerum, et idioma, et locum impressimis singulorum. Nam id scire, mea permagni interest. Poteris vero otiosus perscribere. Salutem, quibus voluisti officiosissimis verbis dixi, ille te jubent multum salvere et rem Latinam strenue, ut coepisti, urgere.

Vale Zagrabiae XIV. Kal. Martias MDCCXCVII.