CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 330011 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/330011.

Nodus 330011 in documento baricev-aa-epist-penzel.xml


Abrahamus Jacobus Penzel Adamo Barichevich s. p. d.

Zagrabiam

Nundinas hodie celebramus Aemonae, dulcissime rerum, et ita ut penes Romanos olim non fas praetori fuit per Nundinarum dies agere cum populo, ita et noster Academicus Senatus nefas professoribus putavit per dies cum discipulis agere, quare otio destinati sunt, quo, ut fieri plerumque solet, maxima pars vel eorum qui discunt, vel eorum qui docent non tam utuntur, quam abutuntur. Ego vero, caput jucundissimum, non abutor otio quod nactus sum, sed id respondendis litteris tuis impendam, ad quas memini me ultimis meis non satis accurate respondisse. Occasionem enim arripiens de Gothis tot, tantaque de iis blateravi, ut majora, amplioraque nec charta spacium, nec praescripti litteris limites caperent. Satisfaciam igitur pro virili quaestionibus tuis, et iam ad ea epistolii tui capita veniam, quae tacendo praeterisse recordor. Ac primo quidem de nummis deliciis meis. In media Germania, (vel si Graece mavis, ut tanto facilius barbarorum patriam agnoscas) ἐν μέσῳ τῆς Κελτικῆς, numquam hujus generis cimelia videram, nisi unum alterumque in bibliothecis, quas a prima juventute inde, maxima cum solertia visitavi. Contigerat igitur mihi, unum alterumque antiquorum nummorum vidisse, antequam Cracoviam adire. Hic in clientela potentissimae familiae Soltÿkianae receptus, ad convictum decani Cracoviensis admissus sum, qui praeter ingens Naturalis Historiae Musaeum, comparaverat sibi nummos nonnullos antiquos, quorum numerus ad trecenos adscendere potuit. Possessor hujus Musaei Historiae Naturalis satis peritus, ne γρῦ quidem de antiquitatibus sciverat. Eratque nemo tunc temporis Cracoviae, qui vel unum in Vespasiani τύπῳ apicem legere potuisset. Me igitur adiit decanus jussitque ut suos sibi nummos disponerem, legerem, describerem, explicarem. Feci hoc ut potui, et, siquidem libris adjutus, praeviaque aliqua historiae antiquitatisque notitia instructus, ut credere audeo, non satis infeliciter. Hoc primum meum tÿrocinium fuit, quod in re nummaria posui, similis tunc prorsus eunuchis, qui lustrant, examinant, iudicant feminas, quas ipsi tamen non habent. Sic ego omnino destituebar nummis. Nec Silesia, ubi triennium post vixi, et ex qua huc profectus sum, fecundior nummis Polonia. Tandem providentia fessum iactatumque me viarum militiaeque, hic pedem figere jussit. Vix triduum hic eram, et ecce casu penes Lienhartum (νὺν ἐν ἁγίοις, hunc puto, qui Historiam Carnioliae Germanice scripsit) ἔκτυπον video Valentiniani. Ardeo ad vultum ignoti mihi imperatoris, (nam Soltÿkius meus nullum Valentinianum habuerat) felicemque possessorem ejus praedico. Quid multa? Risit Lienhartus, Valentinianum mihi dedit, et sic ingenti me mactavit thesauro. Moris mihi erat hunc Valentinianum diligenter in sacculo portare, passimque cuicumque obvius factus fuerim, monstrare. Risere me homines, sed tamen nunc hic nunc alter unum alterumque obolum adjecit, et sic gaza mea pedetentim paulatim crevit. Sed cur detineam te diutius his nugis, vir doctissime? Praesens aes meum ad millenarium numerum excrevit. Noli tamen in eo certum quendam scopum, integritatem aliquam exspectare. Collegi nummos non ut volui, sed ut potui. Attamen in argento ditissimus sum Antoninorum, de quibus vix ac ne vix quidem unus mihi defuerit annus, in aere Constantinus regnat, cum familia ejus, et Valentiniani, quos adhuc nondum satis dignoscere posse, ingenue sed cum pudore fateor. Habeo Vetranionem quem meae collectionis rarissimum puto atque de tyrannis Tetricum, Posthumum aliumque adhuc, qui nunc statim non succurrit nec quaerere juvat. Possideo praeterea bracteatas nonnullas. Porro aes medium Tergesti, Aquilejae etc. cusum, nummos modernos etc. quorum omnium catalogum per ferias has autumnales confeci. Sed ab eo tempore inde rursus ad ducentos nummos congessi, quos describere per angustias temporis nondum licuit. Catalogum meum Tibi, quamprimum occasionem nactus fuero, transmittam. Hanc vero praestolare debeo. Nam res non tanti est, ut veredariis vel ego, vel etiam tu solvere vellemus. Bibliopola vero noster Kornius, homo honestissimus, providebit de occasione atque tunc catalogum addam quoque specimen Catalogi critici, quem scribere incepi, et de quo candidum sincerumque tuum judicium sine felle quidem ut par est, sed etiam sine ullis verborum lenociniis expecto.

Amabo, Dombajus vester qualis homo est? Ego illum nonnulla de rebus Slavicis, hoc est de iis Slavicae linguae dialectis quaesivi, quae in provinciis Turcarum imperio subjectis loquuntur. Addidi quoque orientalia nonnulla, Arabicis characteribus scripta, quae ipse, qui minus adsuetus manuscriptis orientalibus sum, quamquam impressa lego, legere non potis eram, rogo te, mi Barichevichi, pro amicitia tua, ut mihi remittat transmissa, si explicare nolit. A te autem enixe oro, velis eji, quem Croaticis muneribus ditasti, viam ad minimum pondere, ut aliquid de Slavonica, Dalmaticaque lingua accipere possit. Fuisti ipse Sisciae, ut scribis, non est ibi, vel ubicumque alias bibliopola honestus, ad quem ea de re litteras dare possem? Porro: extantne libri in lingua Bulgarica Bosnensive scripta? Differt provinciarum harum dialectus a Croatica, et quomodo differt? Kornigii grammaticam de qua scribis, avide exspecto, et velim iunges illam ei, quem mihi destinasti fasciculo. Non tamen velim putes ideo me omnem decoxisse pudorem. Non gratis eam exspecto, (licet munuscula tua mihi mellitissima sint) indica quaeso pretium, facili modo per Kornium bibliopolio episcopi vestri solvam, libens solvam, lubens, et animo quam gratissimo.

Tu igitur, miser, perfidia puelluli perdidissimi numismata, ego his feriis ratione 50 florenorum sphaerarum par emeram. Puer admota nimis prope lucerna non quidem cremavit earum unam, attamen foede maculavit.

Katanchichii epistolas avide exspecto, non quidem ab officio ejus, (nam si par pari referre vult, non intra anni spatium respondere debet) sed ab ejus humanitate, adjiciet forsitan etiam specimen suum, ut iam aliis opusculis facere non dubitavit. Fac si potest fieri, ut Blaskovichius, nisi litterae meae eum irritarunt, transmittat reliqua Historiae Illÿricae volumina, cui ut ego modo prius volumen ex ejus benevolentia accepi.

Vale, mi Barichevichi, et me tibi quam commendatissimum habe. Aemonae a. d. VI. Kal. Febr. MDCCXCVI.