CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 329770 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/329770.

Nodus 329770 in documento baricev-aa-epist-penzel.xml


Abraham Jacob Penzel Adamo Barichevich s. p. d.

Zagrabiam

Litteras Tuas, amicorum optime, pridie Saturnalium scriptas (nosti enim hos dies, quos devota Religio Christo nunc dicavit, ἅγιος κρόνος fuisse antiquitus) accepi hodie, quem diem s. Joanni Evang. sacrum esse, eodemque illo vinum lustrare jussere patres. Eone igitur die, qui duplici modo sanctus esse debet, quo nimirum et natus es, memoriamque genii salutaris Tui pie colis, eone igitur die, mi Barichevich, scribere et voluisti, et scripsi? Certe amphoram vini hoc meret, amphorisque ego destitutus, statim lagenam talem qualem lustratam a sacerdote acceperam, apportari jussi, eamque totam ad faeces usque in memoriam tui ebibi, optans bibendo tot tibi vita annos fore, quot guttas chyathi continebant singuli. Vive, mi Barichevich, unicum hoc est, quod opto. Male enim vivere vir tui similis non potest. Quod si habebis mentem sanam in corpore sano Juvenal, Saturae, X, 356. , (hoc vero istud erat quod sapiens olim adprecabatur amicis, eos ubi χαίρειν καὶ ὑγιαίνειν jusserat) cumulus additus meis erit precibus. Et sane preces pro valetudine Tua effundere numquam intermisero: Oscinem corvum prece suscitabo / solis ab ortu. Horacije, Carmina, III, 27, 11/12. Et certe intima ista amicitia tua nota, qua illo ipso die scribere voluisti, quo bene esse cum amicis, genioque indulgere debuisses, permovit me vel maxime, ut litteris tuis eo ipso die, quo mihi a tabellario reditae fuere, rescribendum putaverim. Fuere tamen et alia caussa. Compensare etenim quodammodo socordiam istam volui, qua per biennium fere respondere ultimis tuis distuli. Postea accepi litteras tuas eo tempore, quo commodiore numquam potuissem. Saturnalia celebramus, et scis Saturnalibus servulis liberisque, a Bacchanalibus exclusis, liberum patuisse aditum. Vaco schola, foras non egredior, et large reponens ligna super focum, vivamque lucernam protrahens in lucem Horacije, Carmina, I, 9, 5-8. facile tempus idque commodum nanciscor confabulandi cum amicis. Verum quidem est munus professorium nec triste, nec horridum adeo esse, ut quantulamcumque otii nostri particulam arroganter sibi vindicet. Impius in Augustum forem, si praefracta adeo frons esset, quae talia dicenti non erubesceret. Attamen feriarum tempore, quo totus mihi redditus sum, lubentius quam alias scribo. Ubi enim semel exeundum est foras, scholaque adeunda, tot succedunt negotia, libri conquirendi, imagines virorum doctorum in aes incisa colligendae, mappae geograficae comparandae, numismata effodienda etc ut hora hora, dies trudatur die Horacije, Carmina, II, 18, 15. , ac tandem nihil fiat.

De Gothis candide, et ut sentio, agam, licet hic strictim meam modo sententiam enunciare possim, quam justa argumentationum serie fulcire, res non quidem altioris indaginis. Nam inter Gothos habito, ast majoris otii foret. Ut ab Herodoto totius historiae patre incipiam, penes eum invenio Tÿragetas, circa Danastris, et Massagetas, circa Gihunis ostia. Colligo exinde, exigua, fateor, verisimilitudine fultus, Graecos, omnes populos ultra Istrum habitantes, Getas vocitantes. Fateor istam veri speciem valde exiguam esse, quo, exinde, quia hinc versus occidentem, illinc versus orientem, utrinque Getae habitant, concludi: omnem hanc interamnam regionem a Getis habitatam fuisse. Ast sunt nonnulla, quae, ut ita sentiam, faciunt. Primo e diuturno antiquae geografiae studio didici, veteres geographos finxisse sibi, nescio quam imaginariam lineam borealem, qua omne totius septentrionis spatium, quantumcumque patet, inter brevissimos, ita Dii me ament! cancellos coerctarunt, rescindentes nimirum ab orbe suo boreali, omne quodcumque a polo inde, hinc ad Istrum, (Herodotum loquor, Romanos si velis, me Albim scripsisse vel Vistulam cogita) illinc ad Jaxartem protendebatur. Erat igitur arctis limitibus inclusa terra eorum borealis talis fere, qualem Galli adhuc hodie habent, ubi le paÿs de Nord appellant, (nam ego, mi Barichevich, tibi sancte affirmo, me, dum Cracoviae degebam, ab amico Parisiensi rogatum fuisse, vellem illi opitulari, ut debitor Holmiensis, nomen suum penes tabulas suas solveret) nec mirandum igitur prorsus si totum hunc tractum ab uno eodemque populo Getarum habitatum putavere: imo mirandum potius, nos quibus historiae lux multo clarior adfulsit, ante pauca adhuc decennia totam hunc tractum Tataris adscribere potuisse adeo ut Tatari in vicinia ostiorum Istri Gihunisque rursus forent (scis vero Gihunem, Oxum (Jaxartem) esse antiquiorem, Caspio mari ab oriente illabentem). Interea tamen multis rationibus ductus censeo: nomen Getarum proprie ad hos pertinuisse, qui ab Istro inde usque ad Tÿram vel Danastrin habitarunt. Ab his Getis Graecos et litteras, et religionem, et reliqua accepisse omnia, testis est locupletissimus, ut alia omnia taceam, Plato in Cratÿlo. Victorias quas Lucullus ac Pompejus postea, contra Mitridatem reportavere, jusserunt Odino, patriam suam terra, alio calente sole, mutare, hinc septentrionem tendens, Scaviam venit, quae pars est Sueciae maxime meridionalis. Hinc emersere, mox pullulavere, Getarum coloniam versus occidentem, Germaniam puto, persuasum habeo. Nam ego, ad me quod pertinet, numquam puto, aevo caesariano (aut saltem non longe ante illum) Geticam prolem in Germania viguisse, sed de tota facie orbis antiqui septentrionalis fere sic statuo. Erant α) Getae, quibus iam limites descripsi, β) Celtae, versus occidentem longe lateque per totam Hispaniam, Galliam, Italiamque, Germaniamque habitabant, nec his populis ulla, ne minima quidem loquela cum Getis similitudo, γ) Esthones quos Quenos Islandi appellant, habitabant ibi ubi nunc Suecia etc. Victi a victricibus Getarum armis usque ad intima Maris Glacialis recessus recedere, ubi adhuc hodie sub Fennonum Lapponumque nominibus consident. Pars eorum felicior, successu temporis Pannoniam invadit ibique rem Hungarorum publicam constituit. Sic se res habet, dulcissime rerum, atque veram Ungarorum originem eccum! Rogo tamen etiam atque etiam, ut haec tibi retineas, ne Katanchichius aliquid exinde resciscat, cujus nunc officium est placere Ungaris, qui πῦρ καὶ λᾶρ pugnant se Lappones non esse. Cum vero ego Europam universam tribus his distribuerim populis: 1. Getis, 2. Celtis, 3. Quenis; jure quodam tuo rogare poteris: Slavis meis equid facies? Ego vero candide et aperte pronunciabo: prisco tempore non diversae ne sejunctae a se invicem gentes Geticae, Slavicaeque fuere. Una erat eademque atque illa communis patria amborum. Id quod linguae eorum mirifice ostendunt.

Dixeram supra me intra Gothos habitare. Ea φράσει quid significare voluerim, iam explicabo. Nimirum lingua Mesogothica mihi in deliciis est, nec unquam transiit dies, quo non aliquam Codici argentei particulam, vel saltem libellum ad explicationem ejusdem pertinentem perlegerim. Linguam Germanicam a matre, ita ut canis latratum, didici, excolui eam assiduo studio, atque quod maximum est, comparatione antiquiorum dialectorum. Slavicas denique linguas calleo, si quis alius, licet nec Carniolice, nec Croatice loqui possim. Nam Slavos vidi: 1. haud procul a patria mea; in Lusatia Superiori circa Budissinam urbem atque Gorlitzam; 2. Cassubos in Pomerania; 3. Polonicae linguae dialectum: α) in Regno Borussiae, β) in ipsa Polonia, γ) in Silesia Superiori, δ) Russos tam in proprie sic dicta Moskovia, quam in Ruthenia; 5. Bohemos cum Moravis atque nunc tandem 6. Carniolos. Ut igitur ad id redeam, unde excurrit oratio mea. Credo semper me de linguis Slavicae, Germanicaeque dialectis, indole, verba facere, ita posse, ut pro rostris dicens, non vero terra filius, habendus sim. Atque tunc sancte pronunciabo: linguam Slavicam Germanicamque unam eandemque esse, nec extare ullam, in alterutra lingua vocem cujus radix non ex alterutra (fit venia verbo) possit derivari. De ea re, de qua scribo, e mea sententia certus sum. Ast tu fortasse ridebis? et proh dolor, testimoniis, disquisitionibusque haec epistola non potest onerari, quippe qua iam praeterea nimis diu otium tuum detinui.

Succurrit adhuc unum, quod supra de Gothis scribens, omiseram. Herbelotius in divino suo opere omne hoc appellat le paÿs de Getes cui ego superius limitem Getarum adscripseram. Nec frivolus, nec vanus Gallus, sed optimae frugis homo, e quo multa discere possumus, Herbelotius est. Igitur nomen hoc non effinxit, sed fideliter e manu scriptis Arabicis protulit. Nescio an Arabica calleas, sed prorsus fallor, an istud Kipizak (sic scribere solent) a Tamerlanis filio subditum, i. e. ultima orbis terraquei Europeani, versus septentrionem portio aliud esse possit, quam terra Getarum. Novi Hungaros Magÿar se scribere, Madschar appellitare, secuti nimirum alphabetum Arabicum, ubi g et dsch uno modo puncto diacritico discernuntur. Sed ohe iam satis est! Amabo, reddidistine litteras meas Mauro (Dombajum intelligo). Nam earum litterarum mihi interest, siquidem iis incluseram ἀποσπάσματα quaedam Arabica ἀνέκδοτα, quae perdere nollem. Tum Blaskovichius iratusne meis litteris fuit.

Vale VI. Kal. Januarias. MDCCXCV. Aemonae.

P. S. Quoniam te dolere testaris, nihil nugarum mearum in lectissima tua bibliotheca habere, ut habeas aliquid, mitto carmen hoc. De ceteris plane nihil mittere queo, quia ipse libris meis, ab uno si discessero Strabone, cujus unum tantum, atque hoc mancum exemplum possideo, prorsus destitutus sim. Penes nos, ubi librarius manuscriptum nostrum codicem redimit, exempla operum nostrorum difficiliora repertu quam apud vos sunt. Iterum vale.