CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 329642 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/329642.

Nodus 329642 in documento baricev-aa-epist-penzel.xml


Abraham Jacobus Penzel A. Barichevich s. p. d.
Zagrab.

Quoniam sero quam numquam gratias agere praestat, malui nunc demum officium quod multis nominibus diu tibi debeo, quam numquam explere. Quamquam res sit non tam difficilis quam odiosa peccatis nubem obvertere, et ea quae minus recte facta sunt, verborum lenociniis ita, quasi benefacta essent, ornare: abstineam prorsus ab omni, quae mihi non plane deesset, excusatione, memor antiqui dicti, quod docet: peccati confessionem optimam esse excusandi se rationem.

Accepi omnia ea quae mihi anno praeterito per negotiatores Desselbrunerianos mense Augusto transmiseras. Non nego, mihi ex illis summopere bina Kerchelichiana opera placuisse, quo splendido sane munere doctissimus Joseph Mikoczij (Ignotus ignotorum, en hominis benevolentiam!) beavit. Libens lubensque ipsi scripsissem, si vel tantillum servitii reddere valuissem. Cum vero studia viri doctissimi mihi prorsus ignota sint, nec sciam, de quibus rebus litteras accipere averet, malui abstinere prorsus a genere scribendi, quod saepe officii parum, plurimum vero taedii in se habent. Egomet certe homines nimis officiosos numquam valde humanos esse credidi. Tu vero Mikoczijum meo nomine saluta, redde gratias tales, quales ab obstrictissimo homine reddere par est, simulque promittito meo nomine, me nunquam illi eo officiorum genere, quo utilis esse possem, defore. Blaskovichio, cujus Historiae tamen I modo tomum accepi, ipse scripsi, teque virum humanissimum rogo, atque obtestor, digneris non quidem tabellarius, sed patronus mearum litterarum esse. Erant enim in ejus Historia Illyrica nonnulla, de quibus subsumebam illi non ingratum fore, si unum, alterumve ipsi communicare. Idem valet de P. Katanchichio, qui me prius salutavit, et cui, homo parum urbanus, nihil rescripseram. Has litteras nullo involucro condidi. Vos enim reapse amicos expertus, credidi me supersedere posse satisfacere consuetudini, qua hic certe magis ad elegantiam, quam ad necessitatem pertinuisset. Non enim mysteria sunt, quae scribo, καὶ τῶν φίλων πάντα τὰ κοινὰ. Verum enimvero his litteris adjeci alias Dombajo inscriptas, nesciens, an et ille, Turcus homo, et Arabs, ad vestrum contubernium pertineat. Litteras inclusi sedulo sic ut decet, atque rogo, ut illas ipsi reddas vel deferendas cures.

Caeterum, mi Barichevich, cave credas, mittutorum horum libellorum, quos tu adjeceras, vel minimum in vicum piper vendentem venisse. Ab eo tempore inde, quo hic vivo, nihil tam minutum est, sit modo nomen urbis Aemoniensis praelixum, quod non pretium aliquod caritatis, ut loqui amant, penes me haberet. Nec edicta, quibus fabulae scenicae pronunciantur, negligo, omne colligo, quodcumque demum urbis nostrae nomen prae se fert. Victurus Zagrabiae, mihi Zagrabia illa foret, quae nunc Aemona est. Patet hinc minutos tales libellos Zagrabienses, non idem pretium ac Aemonienses posse habere, sed an abjiciendos ideo putassem? Primo valent multum hujus generis scriptiones ad cognoscendum populi genium (ego vero fateor genium Croatorum me numquam, nisi forte e cantilenis Prussicis novisse, quibus Croata et barbarus unum idemque est) deinde adjeceras multa minutiora lingua vestra vernacula scripta. Scis vero quanto desiderio vestrae linguae propius noscendae flagraverim. Tua benevolentia atque aliquali expensa mea, desiderio meo nunc prorsus satisfactum est. Possideo libros Croaticos quot satis homini qui integram bibliothecam Croaticam nec formare potest, nec si posset, cuperet. Unum est, quod doleo, inter tot libros Croaticos me nec grammaticam nec dictionarium ejus linguae possidere. Si adipisci possem, insuper aliquid dialecto Slavonica scriptum, res esset mihi gratissima. Quaeso extantne libri Slavonici? Quonam charactere impressi? Ubi prostant venales? Vellem itidem de Dalmatinis (habeo Dalmatica nonnulla, quae Venetiis impressa sunt, loquor vero de iis, quae ditioni Austriaca subsunt), Bosnensibus, Bulgaris etc.

Unum est, quod tibi narrabo, post dormitum ibo. Τρίμηνον erit, et aderat hic nobilis Hungarus, e comitibus Szechenyi una cum paedagogo suo. Hi inviserunt me, lustraruntque libellos, nummos, chartas geographicas, imagines aere insculptas etc. et reliqua, quae hic ultra fortuna mea mensuram collegi. Vidit ille penes me unum alterumque, quod Ungariam spectabat opusculum, abstulit, et inter illa, tria ni fallor eorum, qua a Te acceperam. Iactura non adeo gravis, nec velim ut illam resarcias legendo omnis mea expleta est, quam habere potui curiositas. Penes me hominem privatum latuisset semper, nunc vero in instructissima comitis bibliotheca splendent. Si quis enim bibliothecam integram vel Ungaricam, vel Croaticam colligere studet, illi minutissimus liber, quem alius, qui ea de re non cogitat, abjiciendum putaret, auro contra carum esse potest. Dedi etiam illi e nummis meis ternos, unum Trajani cum Dacia capta, quem aegre perdidi, iacturam binorum aliorum non adeo aegre tuli. Nam erant bracteati, quibus nec dives sum, nec ut sim, valde laboro.

Vale vir summum reverende, meque tibi obstrictissimum, devinctissimumque habeto. Iterum vale. Scribebam e museo meo Aemoniensi Id. Octob: MDCCXCV.