CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 329346 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/329346.

Nodus 329346 in documento baricev-aa-epist-penzel.xml


Jacobo Penzel A. Barichevich s. p. d.
Labacum

Quas ad te dedi V. Kal. Nov. litteras, vereor ut acceperis. Ex iis meum in te amorem, et obsequendi studium perspicere potuisti. Me vero maxime angit exspectatio opportuna cujusdam occasionis, qua Kerchelichii, Blaskovichii et aliorum opera ad te mittam. Mittam autem dono. Hominis tibi deditissimi officium grato animo suscepturum te spero. Ego crebram tuarum virtutum mentionem facere apud eruditos non desino, qui valde gratulentur, te licet a nobis aliquo locorum intervallo esse disjunctum, vivere tamen inter Pannonios, tibique optant vitam isthic degere commode ut possis. Quod si acciderit, ut ad me rescribas, quod mihi erit longe jucundissimum efficies profecto litteris tuis, ut cum eas legero, te ipsum videre, te alloqui, te demum amplecti suavissime mihi videar.

Vale ipso nominis mei die. Zagrabiae MDCCXCIII.