CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 329160 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/329160.

Nodus 329160 in documento baricev-aa-epist-penzel.xml


Abrahamus Jacobus Penzel poeseos professor in Lycaeo Aemonensi Adamo Barichevich, v. s. r. Viro summum reverendo. χαίρειν και εὐπράττειν
Zagrabiam

Grato equidem animo, vir summum reverende, munus, quo me beare voluisti, accipio, gratior tamen longe est, quam mihi ultro offers, amicitia et qua me dignum semper praestabo. Ita tandem aliquando adire licebit doctae Croatiae penetralia atque inde decerpere flores, unde prius nulli velarant tempora Musae. Agedum vero, antequam ulterius scribo, paucis exponere iuvat, quis et qualis sim.

Natus sum a. d. Anno domini. Penzel ne navodi godinu rođenja. XVII. Novembris Dessaviae quae urbs nunc quidem ad circulum Saxoniae Superioris pertinet, ubi Slavonica lingua tota quanta quanta est, exulat, sed ubi ante septem octove secula, gens Soraborum Slavica late dominabat. Hinc quoad aborigines meos, Slavus ipse sum. Curiosus a natura, et litterarum in vulgus minus notarum, indagator diligentissimus, Slavicae gentis historiam, ejusque linguae dialectus varias, ideo, quia plerisque ignotae prorsus erant, a pueritia mea mire amavi. Anno 1770. prima linguae Polonicae rudimenta a magistro Polono didici. Mox, anno insequenti Halae Saxonum tria specimina eruditionis meae Slavicae edidi, nimirum: Dissertationem de Barangis in aula Byzantina militantibus, De origine Slavica vocis caminatae, atque De Hyperboreis. Triennium post eiuravi Calvinismum, in quo natus eram, et Herbipoli prima vice 1774. cum Catholicis communicavi. Adii postea Borussiam, Curoniam, Livoniam, Russiam, ubi linguam Letticam, Lithuanam, Esthonicam atque Russicam didici, ac per hoc tempus, praeter alia nonnulla minora, Strabonis Geographiam, cum amplissimo commentario, Germanice edidi. Mox delatus in Poloniam sum, ubi per integrum fere decennium haesi ac ita Polonice didici, ut hanc linguam fere ita ut vernaculam meam loquor. Ibi Commentarios edidi in Dionem Cassium Lipsiae impressos, atque opusculum De arte Historica. Tandem dira necessitas coegit me Poloniam, quam fere ut patriam alteram amabam, relinquere, sedesque reculis meis in angulo quodam Silesiae quaerere ubi quidem Polonice, sed corrupte loquebantur, adeo ut dialectus illa Bohemicae linguae similior esset quam Polonicae. Ibi per triennium educationi nobilis cujusdam iuvenis praefui. Interea fama de me refertur Vindobonam et Birkenstokius, vir promovendis litteris natus, credidit provinciam scholasticam mihi fore demandandam. Hinc accepi Caesaris iussum ante menses octo, quo mihi iniungebatur, Silesiam relinquere, atque huc migrare, ubi Slavos rursus invenio. Nunc vero, cum eas dialectus, quas Slavica lingua septentrionem versus habet, omnes calleam, nihil antiquius duxi, quam ejusdem linguae dialectos meridionales, Croaticam, puto, Dalmaticam, Ragusinam, Servianam, Bosniensem, atque Bulgaricam, quantum fieri potest, addiscere. Hinc studiosissime grammaticas, atque lexica harum dialectorum conquiro, sed hactenus successu non adeo felici. Hörnerus transmisit mihi catalogum nonnulorum librorum lingua Croatica scriptorum, quos et omnes, cum pretium eorum exiguum sit, ad me mittendos iussi; sed miror inter omnes illos ne unam quidem grammaticam Croaticam esse, cum tamen in collectaneis meis inveniam grammaticam hujus linguae Zagrabiae 1767. a Relkovichio quodam editam esse. Grammatica Illyrica 1772. Vindobonae edita est, sed illa lingua, quam titulus profert, nescio an Croatica, an Slavonica, an Dalmatina sit. Haec igitur prima precum mearum particula de grammaticis; sequitur altera de lexicis. Hörnerus scribit Jambressichium raro obviam esse, et pretio 5 f. venundari: cum vero Vindobonae in bibliopolio Binziano prostet exemplum Jambressichianum ratione trium florenorum lubentius illud, quam Zagrabiense emam. Indicat porro Belloszteneczium 4 f. sed de eo postea videbimus, ubi Jambressichium nactus fuero; nam me Hercle, curta est supellex domi, nec omnia, quae volo emere, possum, licet Aemonae nemo sit tot tantisque libris quam ego sum, instructus. Tertio: Versiones Bibliorum. Cum iam amplissimam Bibliorum collectionem habeam, adeo, ut plus quam sexaginta numerem, ditescere illam utique versione quadam Croatica, Dalmatica, aut Slavonica vellem, nec pretium, nisi prorsus rude foret, de proposito meo me deiiceret. Quarto tandem libri ad Historiam Croaticam finitimarumque regionum pertinentes, ubi eminet inter omnes, velut inter ignes luna minores, opus Kerchelichianum, quod utique habere etiam atque etiam vellem, si ejus pretium modo reditibus meis conveniens, nec enorme prorsus sit. Est Zagrabiae professor, nisi fallor rhetorices, qui 1771. disertationem de columna milliari edidit ad Essekum reperta. Et hanc habere desiderarem praesertim cum possideam plures Schönvisneri de eadem re dissertationes, collectioni Hungaricae, quam amicissimus mihi quondam Windischius redigebat, insertas. Idem ille professor ante biennium Indagationem in veterem Croatarum patriam edidit, quam vellem videre. Huc etiam pertinet Blaskovich, edito immortali opere De Republica Andautonia. Rimski municipij kod Šćitarjeva. Sed ohe, vir summum reverende, iam satis est! Exposui liberrime omnia mea desideria, tu pro favore, atque amicitia tua, fac ut illis fiat satis; ast memento nummos mihi deesse, nec omnia, quae volo, emere posse. Fac igitur ut pretia quam minima indices. Erit praeterea unus, alterve, qui tuum sequendum exemplum, meque munusculo aliquo litterario beandum putabit. Ceterum rogo, ne hoc in malam partem accipias, quod ista epistula nude tibi, nec ullo involvero tecta adveniat; nequaquam hoc ex negligenta fit, sed cum illam Hörnerianis litteris includendam putaverim, spissiores illas quem par erat facere nolui, ne vectorium augmentaretur.

Vale, vir s. r. atque si litterarum, vel civile quoque negotium Aemonae habes, impera liberrime, me semper ad omnia servitia paratissimum invenies. Iterum vale. Scripsi Aemonae a. d. Idus Octobr: MDCCLXXXXIII.