CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 326244 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/326244.

Nodus 326244 in documento crnkovic-p-epist.xml


Ritter Eques maestum renovasti Paule dolorem, Dum plangis Patriam, deflet et ipsa suos. His binis saeclis o quantos perdidit illa, Qui pro se pugnent, pignora chara. Duces. Amissos deflens Heroes gaudet, amantes, Claros et fortes, tot se habuisse viros. Pressa fuit crebro, nunquam suppressa remansit Tota; Deo, Regi Patria fida stetit. Stabit adhuc semper constans, generosior inde, Hunc librum quando pignora chara legent, Quem tu fecisti, Patriae commotus amore : Exemplum, speculum posteritatis erit. Naso poeta tibi cedat qui se gemit, et flet Esto Virgilius qui memor es Patriae. Et quia pro Patria scribis tu digna, laboras Non minus, ipsa tibi praemia debet, Eques. Plurima scripsisti, liber hic superasse videtur Omnia; pro Patria scribito plura, Vale.