CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 325959 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/325959.

Nodus 325959 in documento baric-a-stat.xml


§ 11 De educatione et scholis

1.1 Educatio privata magis quam publica est, parentibus enim relicta est omnis cura educationis; scientiae nec propagatae, nec excultae sunt hactenus, hinc spissae ignorantiae tenebrae mentes Portugallorum occupant maxima ex parte. 2 Universitates habent tamen Coimbriae, quam 1290. Dionysius rex fundavit, formam tamen meliorem primo sub Iosepho accepit haec; Ullissiponae fundata est, sed per eundem translata est Coimbriam; Alfonsus 4. rursus Ulissiponam transtulit, et Ioannes rursus retulit Coimbriam; tempore tamen subjectionis Portugalliae multis annis desolata et clausa fuit donec recentioribus primo annis restaurata fuisset. 3 Altera Eborae residet, eam Henricus Cardinalis fundavit, quae proprie accademia est tantum, 1558. fundata est. 4 Gymnasia, scolae triviales copiosae habentur, anno '720. Ioannes 5. fundavit societatem eruditam historiae Portugallicae Ulissiponae; anno '21. societatem problematicorum; societatem generalem anno '52. Tomari fundavit Iosephus. 5 Habetur etiam artis poeticae et rhetoricae societates sub diversis nominibus; in poesi maxime excellunt, cuius studium ipsis etiam carissimum est; reliquae scientiae segniter pertractantur, et theologiae instar multis futilitatibus et ineptiis repletae sunt; postremis tamen annis censurae rigor mitigatus est, libri Romae prohibiti licite invecti et venditi sunt. 6 Iurisprudentia, medicina in vilissimo statu est in hoc regno; nulla etiam experimenta in physica, chimia et medica ipsis nota sunt.