CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 325755 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/325755.

Nodus 325755 in documento baric-a-stat.xml


§ 8 De industria, commercio

1.1 Res rustica apud Portugallos et in specie agricultura inde a 3 saeculis adhaeret, cum potius per commercium ditari cupiant quam per molestam agriculturam; vini cultura eminet tamen apud eos, imo copiosissimas terras subtrahunt seminaturae per vini culturam; hinc Iosephus rex prohibuit vitium plantationem in iis terris quae seminaturae oportunae essent; moderna tamen regina abolevit hanc legem; opificia aeque sunt neglecta, opifices pauci sunt et ii exteri, hinc omnia necessaria ab exteris coemere coguntur; et hinc etiam cruda naturae producta exteris vendere coguntur ob defectum fabricarum et transformatorum; ante aliquot annos duae fabricae tentatae sunt, panni nempe et speculorum, sed utraque interiit; non abs re est eorum conatus per Anglos interturbari, quorum interest ne Portugalli ad florem perducant suas fabricas. 2 Ex his patet commercium summe restrictum esse, solummodo nempe ad massam crudam; obstant etiam commercio telonia, viarum neglectus, canalium defectus, omne ergo commercium eorum passivum est, ipsas necessitates suas exteri ipsis

apportant; coemunt apud exteros frumentum omnis generis, texturas omnes, tam panni quam lini et nobiliores, funes, vela pro navibus suis, limbos aureos et argenteos, merces omnis generis ferreas et chalibeas, vestimenti omnia genera et quidem jam consuta.

2.1 Haec omnia productis naturae crudis parato aere exsolvunt; vendunt vinum, salem, et oleum, copiam fructuum, lanam, sericum, merces aromaticas, species farmaceuticas, uniones, adamantes crudos, tabaca, ligna Brasiliensia et sacharum. 2 Praeter commercium Brasiliense cum suis coloniis fere nullum est; navigant ad Africa, Indias orientalis, et ad Americam; Africam maximum est, navigant enim ad Congo, Afrorum regnum, et Sanquever, et aurum, ebor et nigritas coemunt. 3 Olim Indiae orientalis commercium penes ipsos solos fuit, per Belgas tamen ejecti sunt; hodie tantum in Macao et Goa commercium habent. 4 Americanum Brasiliense precipuum eorum commercium est, sed nec hoc ad optimas commercii regulas exactum est, permittunt enim etiam ibi nomine suo exteris commercium.

3.1 Sub initium liberum fuit cuicunque Portugallo commercium exercere in Brasiliam, Iosephus vero rex anno '55. fundavit mercatoriam societatem ad portus Groapara et Maranha restrictam; huic societati in annos 20 dedit privilegium, ab his ergo exclusi erant ceteri; anno '59. fundavit aliam et concessit ei in portu Paraiba, et Barmanduco commercium exercere. 2 Hae tamen societates non profuerunt Portugalliae, nam multae familiae ad mendicitatem redacti ! sunt per restrictum commercium. 3 Post mortem eius regina moderna cassavit has societates; anno '56. instituit etiam domesticam societatem, penes quam erat monopolium vini coemendi et vendendi. 4 Quae societas etiam summe obfuit Portugalliae; hodie ergo nulla subsistit societas. 5 Totum commercium Brasiliense aestimantur ad 90 vel 100 naves; iter totum conficitur inter 7 menses; bilanx ergo commercii et numerica et utilitatis valde deficit. 6 Portus commerciales in America et Europa copiosi sunt; 4 in America, in Europa celeberrimus est Lissabonensis, dein Port, Setubalia.