CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 325367 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/325367.

Nodus 325367 in documento baric-a-stat.xml


§ 3 De juribus municipalibus

1.1 Leges municipales tantum duae notae sunt in Portugallia: 1--o) leges Lamacenses, quae in comitiis anni 1334. Alfonsus 1. condidit, 22 articulos;

2--um est manifestum quod anno 1641. status in defectione ab aula Hispanica condiderunt. 2 Articulis Lamacensibus Portugalli Alfonso 1--o regis titulum asserunt provinciamque suam regnum appellant; ordinem successionis determinant, exercendae jurisdictionis modum statuunt, jura quaedam statuum et ordinum determinant. 3 Regnum est haereditarium pro utroque sexu et quidem successione agnatica; ea tamen lege intuitu feminarum ut Portugallo principi nubant, non vero peregrino principi; pro casu quo rex prolibus utriusque sexus caret, succedat ei frater, et quidem solus frater; jam filii fratris non jure haereditario succedunt. 4 Leges hae per manifestum confirmatae sunt, quo tamen manifesto diversa alia jura sibi status adservarunt, inter quod eminentissimum est quod, si rex male mandaret, status se subtrahere possent eius imperio. 5 Pro maiorennitate leges defixae non habentur; 14 tamen annus videtur esse usualis eius; status possunt determinare administratorem, si rex testamento non faciat. 6 Coronati sunt tantum Alfonsus 1. et Eduardus 1. ex regibus Portugallicis; Alfonsus enim turbis Castilianis involutus a Clemente 2. coronari factus est; Eduardo vero Eugenius 4. permisit ut ad morem regum Galliae et Angliae coronatur sacroque oleo tingatur, post tamen hunc ceteri omnes coronati non sunt, ob tributum Romanis pontificibus solvi tunc debitum; solummodo ergo per praeconisationem et homagii praestationem coronantur.

2.1 Regiminis forma olim restricta fuit vehementer, hodie tamen est monarchia absoluta; ultima haec familia Bragantina maxime restricta fuit in persona Ioannis 4--i, sed omnia jam sunt abolita per sequentes reges, praesertim per Iosephum 1. et eius ministrum Bombal; hodie omnia a regnum arbitrio dependent excepta contributione, quae per deputatos statum administrabantur.

3.1 Status in Portugallia sunt 3: clerus, nobilitas superior et inferior cum deputatis urbium; comitia celebrabantur prius semper et Cortes Generales vocabantur; rex habuit jus convocandi, sed 4 hebdomadis ante exordium comitiorum convocarunt reges suos archiofficiales, nobiles, episcopos, comites, marchiones etc. quos voluit et cum his decrevit.

4.1 Olim in Portugalia nobiles Riccos hommes vocabantur tantum, seu divites homines, tardius diversi tituli introducti sunt, nempe comitum, marchionum, qui jus habet Don praefigendi nomini baptismali et Titulos

vocantur; seniores familiarum sunt grandes Portugalliae; Fidalgos vocantur equites; aliqui eorum Cavaleros vocantur et sunt stricte equites, alii Escuderos seu scutum gerentes. 2 Dabantur superioribus saeculis etiam nobiles Bonae spei; reges enim, ut excitarent ad navigationem, admiserunt ut omnis, qui promontorium Bonae spei vidisset, nobilis esset; hodie jam eviluit haec nobilitas. 3 Proceres in Portugalia potentes sunt, eorum bona sunt haereditaria etiam pro illegitimis prolibus in defectu legitimorum ad hoc ut familiae conserventur, et dein etiam reges duo erant illegitimi. 4 Majoratus locum habet, feminae non capiunt partem ex bonis, sed dotantur large et sumptuose.