CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 325323 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/325323.

Nodus 325323 in documento baric-a-stat.xml


§ 2 De incolis.

1.1 In Portugallia incolarum numerus non admodum copiosus est; maior tamen quam in Hispania; causae minoris impopulationis eaedem sunt, quae in Hispania, nempe copiosa bella, navigatio, severitas inquisitionis, relegatio; computatur populus ad 1 800 000; recentiores tamen scriptores 2 250 000 incolarum adnotant.

2.1 Portugalli cum vicinis suis Hispanis in indole et vivendi consuetudine magnam similitudinem habent, ipsa statura et colore vultus similes sunt, virtutibus tamen Hispanos non aequant, in vitiis vero superant eos; indoles ex diversarum gentium commixtione progenita est; praecipui eorum protoparentes censentur esse Suevi, Iudaei et Saraceni; copiosi enim Iudaei et Saraceni coacti ad Christiana sacra finxerunt hanc religionem, animo tamen permanserunt Iudaei, et hi novi Christiani dicuntur. 2 Portugalli sunt sagacis ingenii, temperantiae amantes, humani, affabiles erga exteros, erga pauperes chari; sunt generosi, se eruditos reputant, amorem erga regem suum ipsi praedicant cum zelo religionis; sed sunt etiam ambitiosi, vani, assueverunt pompae, et tamen avari in summo gradu, parci in esca et potu; passio amoris summa est apud Portugallos, hinc zelotipia summa. 3 Antipathiam summam habent erga Hispanos per quos subjecti multas provincias suas amiserunt. 4 Lingua Portugallica cum Hispanica maximam habet similitudinem ob aequalitatem fontium, differentia tamen est in dialecto et terminationibus vocum. 5 Culturam magnam habet jam ab aliquot saeculis eorum lingua. 6 Inter diversas civium classes magna disproportio locum habet, uti in Hispania, sic monachi et nobiles sunt copiosissimi, agricolae exiguo numero, opifices vero et manufacturistae paucissimi deprehenduntur. 7 Factiones politicae declaratae nullae sunt in Portugallia.