CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 325056 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/325056.

Nodus 325056 in documento baric-a-stat.xml


§ 11 De educatione et scholis.

1.1 Educatio in Hispania privata magis est quam publica. 2 Habentur in Hispania 23 universitates et 3 in America, ex his tamen tantum 3 sunt veri nominis universitates: Madritensis, hanc Phylippus 4. anno '625. fundavit, Carolus vero 3 formavit eam magis anno '770; alia est in urbe Alcala dehenaros; 3. Salamancae; insigniter dotatae sunt omnes 3; praeter has academiae diversae habentur, copiosae gymnasiae, et scholae triviales in

omni fere loco; Phylippus 5. Madritti fundavit 3 academias, linguae Hispanicae, historiae et medicinae; Seviliae vero fundavit academiam artium liberalium. 3 Valedoleti est geographiae academia; Ferdinandus 2. fundavit picturae, sculpturae et architecturae academiam Madritti. 4 Hispanus ad scientias generatim aptus est, maxime tamen ad poesim sunt proclives, in authorum classicorum lectione et imitatione certe non ultimi sunt; ipse Seneca, Quintilianus, Lucanus etc. Hispani antiqui erant. 5 Philosophia in hanc diem regnat scholastica, quae multum obest perfectioni eorum, nemo enim audet novationem facere, quin incurrat notam sacrae inquisitionis; in studio medicinae hodie adhuc omnibus gentibus Europeis postponuntur Hispani, utut aevo medio Hispania fuerit sedes celeberrimorum medicorum; Ferdinandus 2. hortum botanicum fundavit celeberrimum Madritti; in iurisprudentia magis eminent Hispani, maxime circa jus Romanum versantur scripta eorum; politicas tamen juris partes et philosophicas plane non excolunt. 6 Theologia prout filosofia realitate destituitur, et in meris ineptis futilitatibus versantur; casuisticam maxime excolunt; tale est opus Sanqueczii de matrimonio; interpretationem scripturae, linguarum studium negligunt, meris nugis obruti.