CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 324883 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/324883.

Nodus 324883 in documento baric-a-stat.xml


§ 9 De re monetaria.

1.1 In Hispania diversae deprehenduntur monetae, quae ad duas exaequantur potissimum mensuras normales maravedis et reales, duplex est valor harum monetarum, nam Hispani sub eadem denominatione duplicem valorem intelligunt, sub respectu utrum in valore argenti vel cupri summant, sic si de realibus sermo sit addi debet, utrum real de vellon vel de platta intelligantur, seu utrum valor de cupro vel de argento sumatur; est autem proportio inter argenteum et cupreum valorem uti 17 ad 32. 2 Ex auro cuduntur in Hispania sic dicti doblones, valet 40 reales de platta; cuduntur duplicati et 4-plicati hi doblones; cuduntur etiam doblones midi seu dimidii, qui 20 valent; cuduntur aurei minuti pesosfuertes doro. 3 Argenteae sunt hae: pesos fuertes, quae passim piaster apellantur, valet 11 reales et 6 maravedis de platta; hi cuduntur dimidii, qui escudos de vellon vocantur; cuduntur etiam 4--tes et valent 2 R. et 27 maravedis de platta. 4 Reales fuertes valet 1 R. et 13 maravedis et 1/2 de platta. 5 Cuduntur etiam reales de Sevilla et valet 1 R. 4 maravedis de platta, cuduntur dimidiati et quadrates. 6 Cuduntur etiam blancas 1/2 maravedis valentes; cuduntur numi 2 blancarum, 3 blancarum, item quartas quae 4 maravedis valet. 7 In Castilia aliisque provinciis computatio fit in real de bellon, quod 6 denaros nostros valet; in Andalusia et portu Gaditano computatio fit juxta reales de platta quorum 8--vum piaster facit; ducados etiam est duplex de vellon et de platta et valet 11 reales de suo genere, nempe vel de platta vel de vellon. 8 34 maravedis valent unum real; 5 real + 20 maravedis de platta = 10 real de vellon; 10 real de vellon sunt aequales 2 liver et 2/3 Gallicano; 2 et 2/3 livrae = unifloreno Renensi; 1 ergo real de vellon = 2 grossis nostris.

2.1 Cuduntur monetae Madritti, in urbe Sevilla, Segovia, et Guencae; in America cuduntur in urbe Mexico et Lima, cuduntur autem monetae juxta eandem denominationem. 2 Piaster tamen Americanae leviores sunt quam Hispanicae, sed puriores sunt hae monetae.

3.1 Universim monetae Hispanicae spectato valore interno valde sunt malae; differt enim vehementer valor externus ab interno. 2 Anno '750.

edita est lex publica qua evectio omnis auri et argenti prohibita est, sed satis ridicule; vidimus enim bilancem evectionis et invectionis esse ut 5:1; stante hac bilanca impossibile est hanc legem observare, imo ea obest commercio; tandem legem hanc interpretati sunt ad purum et crudum aurum et argentum.